Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

omnium auctor Deus Nos haud ita pridem, periculoso depulso morbo, conservavit. Cuius tanti beneficii, auctis nunc per Nos Sacratissimo Cordi honoribus, et memoriam publice extare volumus et gratiam. Itaque edicimus, ut diebus nono, decimo, undecimo proximi mensis Iunii, in suo cuiusque urbis atque oppidi templo principe statae supplicatio­nes fiant, perque singulos eos dies ad ceteras preces Litaniae Sanctissimi Cordis adiiciantur auctoritate Nostra probatae: postremo autem die formula Consecrationis recitetur: quam vobis formulam, Venerabiles Fratres, una cum his litteris mittimus. Divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae testem vobis et clero, populoque, cui praeestis, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXV. Maii, An. MDCCCLXXXXIX. Pontificatus Nostri vicesimo secundo. LEO PP. XIII. AD SACRATISSIMVM COR IESY FORMVLA CONSECRATIONIS RECITANDA. Jesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem Tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie Sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat.- Te quidem multi novere numquam: Te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Jesu: atque ad sanctum Cor tuum rape universos. Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui Te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor. Rex esto denique eorum omnium, qui in vetere gentium superstitione versantur, eosque e tenebris vindicare ne renuas in Dei lumen et regnum. Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; lar­gire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis: perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula: amen. Felajánló ima Jézus legszentebb Szivéhez. Legédesebb Jézus, az emberi nem Megváltója, tekints ránk, kik oltárod zsá­molyához borulunk. Tieid vagyunk. Akarjuk, hogy tieid legyünk. Hogy pedig minél szorosabban lehessünk hozzád fűzve, ime mindnyájan önként ajánljuk fel magunkat szentséges Szivednek. Vannak sokan, kik sohasem ismertek. Léteznek mások, kik mellőzve paran­csaidat, elfordultak Tőled. Könyörülj mindnyájukon és vezesd őket sz. Szivedhez.

Next

/
Thumbnails
Contents