Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
69 URBIS ET ORBIS. Sanctissimus Dominus Noster LEO PAPA XIII per Decretum Sacrorum Rituum Congregationis d. d. 27 Junii superioris anni Litanias Sacratissimi Cordis Jesu adpro- bavit illasque publice recitari vel decantari in Ecclesiis et Oratoriis dioecesium Massilien. et Augustodunen. atque Ordinis Visitationis B. M. V. benigne indulsit. Ex eo tempore Rmorum Sacrorum Antistitum et religiosarum familiarum piarumque consociationum petitiones ita frequentes ad Apostolicam Sedem pervenerunt ut in omnium votis pateret esse maiorem gloriam et laudem ipsius Ssmi Cordis cum incremento pietatis per invocationes approbatas ubique diffundi, prouti Ss. Nomen Jesu per Litanias proprias, Rituali Romano insertas, in toto orbe catholico a Christifidelibus publica et communi laude celebratur. Accedit etiam quod Sanctissimus Dominus Noster pro devotione qua fervet erga Amantissimum Cor Jesu atque studio remedium afferendi malis quibus magis in dies premimur, eidem Sacratissimo Cordi consecrare intendit mundum universum. Haec autem consecratio ut solemniore ritu fiat, triduanas preces, praedictis invocationibus adhibitis, propediem indicere decrevit. Eapropter Sanctissimus Dominus Noster ut Litaniae Sacratissimi Cordis Jesu iam probatae et indulgentiis tercentum dierum auctae ubique terrarum tum privatim tum publice recitari et decantari in posterum valeant, concedere dignatus est. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 2 Aprilis 1899. C. Episcopus Praenestinus Card. MAZELLA S. R. C. Praefectus. L. f S. DIOMEDES PANICI, S. R. C. Secretarius. LITANIAE DE SACRO CORDE JESU. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Pater de coelis Deus, miserere nobis. Filii, Redemptor mundi Deus, „ Spiritus Sancte Deus, „ Sancta Trinitas, unus Deus, „ 1. Cor Jesu, Filii Patris aeterni, „ 2. Cor Jesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum, „ 3. Cor Jesu, Verbo Dei substantialiter unitum, „ 4. Cor Jesu, Maiestatis infinitae, „ 5. Cor Jesu, Templum Dei sanctum, „ 6. Cor Jesu, Tabernaculum Altissimi, „ 7. Cor Jesu, Domus Dei et porta coeli, „ 8. Cor Jesu, fornax ardens caritatis, „ 9. Cor Jesu, iustitiae et amoris receptaculum, „ 10. Cor Jesu, bonitate et amore plenum, „ 11. Cor Jesu, virtutum omnium abyssus, „ 12. Cor Jesu, omni laude dignissimum, ,, Nr. 2121. Litaniae SS. Cordis Jesu ubique terrarum recitari possunt.