Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
45 Resp. Negative: nisi diligenti inquisitione facta, constet eos, de quibus est quaestio, neque in civitate Ar., neque alibi, in nulla paroecia verum vel quasi domicilium canonicum habere, sed esse vag'os. Ad 11. Reformato dubio: An licentiam generaliter Ordinarius concedere possit, tum parocho actualis domicilii contrahentium, tum parocho anterioris, per ti'es menses a die discessus eorum? Resp.: Archiepiscopus utatur hire suo, prae oculis habita responsione S. C. Concilii in causa Coloniensi de die 18 Martii 1893. Sequenti vero sabbato die 12 novembris eiusdem mensis et anni, in audentia a SS. D. N. Leone Div. Prov. Pp. XIII R. P. D. Adsessori impertita, SSmus D. N. Resolutionem EE. ac RR. Patrum adprobavit et confirmavit. I. Can. MANCINI, S. R. et U. Inquis Not. Officialis Dioecesis N. ad quietem consientiae suae, et ad normam hab.endam in casibus, dubium sequens proponit Supremae Congregationi: Anno proxime elapso, vir acatholicus et puella catholica, uterque oriundus ex Rumania, ubi domicilium habent, postquam per duos vel tres annos varia itinera susceperint, quin domum reversi sint, in civitatem N. venerunt. Proposuerant ibi commorari per tres menses, et domum ad habitandum per spatium trimestre pretio locaverant. Elapso autem trimestre, cogitaverunt de matrimonio inter se contrahendo. Vir erat liber ad matrimonium contrahendum, puella stabat cum matre vidua et erat pariter libera. Quum vero lex civilis praescribat ut quis per sex menses commoretur in loco ubi vult matrimonium contrahere, habitationem in civitate praedicta prorogarunt iterum ad tres menses, et mense novembri, quum iam per sex menses ibi commorati fuerint, Officialem adierunt, dispensationem super impedimento mixtae religionis et licentiam matrimonii celebrandi petierunt. Praedictus Officialis haesit, quaerendo utrum praefati sponsi acquisiverint quasi domicilium sufficiens ad matrimonium..Equidem per sex menses in dicta civitate commorati fuerant; sed quando illam ingressi erant non sibi proposuerant habitare per maiorem partem anni. Elapsis tribus mensibus, cogitaverant de matrimonio ineundo, et iterum proposuerant habitare per tres alios menses tantum ut compleretur spatium semestre requisitum ad matrimonium a lege civili. Deficiente intentione habitandi per maiorem anni partem, Officialis, ex consulto peritorum Canonistarum existimavit sponsos non acquisivisse quasi domicilium in illa civitate, ac proinde se non habere facultatem dispensandi, nec licentiam concedendi ad matrimonium contrahendum. Sponsi vero, cum omnia paraverint ad nuptias, contractum civilem iniverunt et ad aliam regionem profecti sunt. Petit igitur Officialis an non severius egerit in deneganda dispensatione et licentia matrimonii contrahendi, et grato animi sensu accipiet responsum, quo in futurum ut norma pro casibus similibus uti possit. Feria IV, die 9 Novembris 1898. In Congregatione Generali coram EEmis ac RRmis DD. Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus habita, proposito suprascripto casu, praeNr. 1707. Declaratio S. 0. quoad elargiendam dispensationem in impedimentis matrimonii.