Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
36 solum disciplina, sed de doctrinis etiam, quibus fidei depositum continetur, intelli- gendum esse multi arbitrantur. Opportunum enim esse contendunt, ad voluntates discordium alliciendas, si quaedam doctrinae capita, quasi levioris momenti, praetermittantur, aut molliantur ita, ut non eumdem retineant sensum quem constanter tenuit Ecclesia. — Id porro, dilecte Fili Noster, quam improbando sit consilio excogitatum, haud longo sermone indiget; si modo doctrinae ratio atque origo repetatur, quam tradit Ecclesia. Ad rem Vaticana Synodus: „Neque enim fidei doctrina, quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda ... Is sensus sacrorum dogmatum perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris intelligentiae specie et nomine recedendum.“1 Neque omnino vacare culpa censendum est silentium illud, quo catholicae doctrinae principia quaedam consulto praetereuntur ac veluti oblivione obscurantur. Veritatum namque omnium, quotquot Christiana disciplina complectitur, unus atque idem auctor est et magister Unigenitus Filius qui est in sinu Patris.2 Easdem vero ad aetates quaslibet ac gentes accomodatas esse, perspicue ex verbis colligitur, quibus ipse Christus apostolos est alloquuntus: Euntes docete omnes gentes . . . docentes eos servare emnia quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.3 Quapropter idem Vaticanum Concilium: „Fide divina, inquit, et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni iudicio sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.“4 — Absit igitur ut de tradita divinitus doctrina quidpiam quis detrahat vel consilio quovis praetereat ; id enim qui faxit, potius catholicos seimigere ab Ecclesia, quam qui dissident ad Ecclesiam transferre volet. Redeant, nil enim Nobis optatius, redeant universi, quicumque ab ovili Christi vagantur longius; non alio tamen itinere, quam quod Christus ipse monstravit. Disciplina autem vivendi, quae chatholicis hominibus datur, non eiusmodi est, quae, pro temporum et locorum varietate, temperationem omnem reficiat. — Habet profecto Ecclesia, inditum ab Auctore suo, clemens ingenium et misericors; quam ob caussam, inde a sui exordio, id praestitit libens, quod Paulus Apostolus de se profitebatur: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.5 — Aetatum vero praeteritarum omnium historia testis est, Sedem hanc Apostolicam, cui, non magisterium modo, sed supremum etiam regimen totius Ecclesiae tributum est constanter quidem in eodem dogmate, eodem sensu eademque sententia6 haesisse ; at vivendi disciplinam ita semper moderari consuevisse, ut, divino incolumi hire, diversarum adeo gentium, quas amplectitur, mores et rationes nunquam neglexerit. Id si postulet animorum salus, nunc etiam facturam quis dubitet? — Non hoc tamen privatorum hominum arbitrio definiendum, qui fere specie recti decipiuntur ; sed Ecclesiae iudicium esse oportet: in eoque acquiescere omnes necesse est, quicumque Pii VI. decessoris Nostri reprehensionem cavere malunt. Qui quidem propositionem LXXVIII. synodi Pistoriensis „Ecclesiae ac Spiritui Dei quo ipsa regitur iniuriosam edixit, quatenus 1 Const, de Fid. cath. c. IV. — 2 Ioann. I., 18. — 8 Matth. XXVIII., 19. s. — 4 Const, de Fid. cath. c. III. — 6 I. Cor. IX., 22. — 6 Cone. Vatic. Ibid. c. IV.