Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

27 IV. S. RITUUM CONGREGATIO. A sacra Rituum Congregatione saepe postulatum est, quaenam Oratoria ceu semipubliea habenda sint. Constat porro Oratoria publica ea esse, quae auctoritate Ordinarii ad publicum Dei cultum perpetuo dedicata, benedicta, vel etiam solemniter consecrata, ianuam habent in via, vel liberum a publica via Fidelibus universim pandunt ingressum. Privata e contra stricto sensu dicuntur Oratoria, quae in privatis aedibus in commodum alicuius personae, vel familiae ex Induito Sanctae Sedis erecta sunt. Quae medium inter haec duo locum tenent, ut nomen ipsum indicat, Oratoria semi­publiea sunt et vocantur. Ut autem quaelibet ambiguitas circa haec Oratoria amovea­tur, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, statuit et declaravit: Oratoria semipubliea ea esse, quae etsi in loco quodam­modo privato, vel non absolute publico, auctoritate Ordinarii erecta sunt; commodo tamen, non Fidelium omnium nec privatae tantum personae aut familiae, sed alicuius communitatis, vel personarum coetus inserviunt. In his sicut auctoritate Ordinarii sacro­sanctum Missae Sacrificium offen potest, ita omnes qui eidem intersunt, praecepto audiendi Sacrum satisfacere valent. Huius generis Oratoria sunt quae pertinent ad Seminaria et Col­legia ecclesiastica; ad pia Instituta et Societates votorum simplicium, aliasque Communitates sub regula sive statutis saltem ab Ordinario approbatis; ad Domus spiritalibus exercitiis addictas; ad Convictus et Hospitia iuventuti litteris, scientiis, aut artibus instituendae desti­nata; ad Nosocomia, Orphanotrophia, nec non ad Arces et Carceres ; atque similia Oratoria, in quibus ex instituto aliquis Christifidelium coetus convenire solet ad audiendam Missam. Quibus adiungi debent Capellae, in Coemeterio rite erectae, dummodo in Missae celebra­tione, non iis tantum ad quos pertinent, sed aliis etiam Fidelibus aditus pateat. Voluit autem Sanctitas Sua sarta et tecta iura ac privilegia Oratoriorum, quibus fruuntur Emi S. R. E. Cardinales, Rmi Sacrorum Antistites, atque Ordines Congregationesque Regu­lares. Ac praeterea confirmare dignata est Decretum in una Nivernen. diei 8 Martii 1879. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 23 Januarii 1899. C. Ep. PRAENESTINUS Card. MAZZELLA. L. f S. S. R. C. Praef. Diomedes Panici S. R. C. Secretarius. Nr. 1202. Decretum su­per Oratoriis semipublicis. 5

Next

/
Thumbnails
Contents