Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

22 Nr. 532. Litaniae SS. Cordis Jesu a S. R. C. pro­batae, in ecclesiis Archidioe- cesos publice recitari per­mittuntur. Quamplures ex tota hac Archidioecesi postulationes Cleri quum mihi exhi­bitae identidem fuissent, quibus enixe rogatum est, ut supplices S. Sedi Apostolicae preces adhibeam, quatenus ad fovendam provehandamque erga S. S. Cor Jesu pieta­tem, magis usque ab ovibus fidei meae creditis adamatam, Litaniae eiusdem S. S. Cordis publice in ecclesiis recitari valeant: certantibus his votis facturus satis, suppli­candum esse duxi Reatissimo Patri Leoni P. P. XIII., ut has piorum desideriorum sanctiores flammas paterna admissione dignetur. Precibus autem Sanctitas Sua benigne annuit meis, quod literae testantur apostolicae, ex comitiis Patrum Purpuratorum tuendis ritibus praepositorum, die 10. Januarii a. c. habitis datae, quarum tenor est, ut sequitur: STRIGONIENSIS. Quum intra fines Archidioeceseos Strigonien, ob fervens pietatis studium tam Cleri quam fidelis Plebis erga Divinum Cor Jesu canonice erectae Sodalitates sub ipsiusinet Sacri Cordis nomine passim habeantur; quo eiusmodi cultus magis magis­que foveatur, piis communibus votis satis facturus Eramus ad Rmmus Dnus Cardi­nalis Claudius Vaszary AEpiscopus Strigonien, a Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII. supplex petivit, ut facultatem publice recitandi vel canendi Litanias de Sacro Corde Jesu, pro Dioecesibus Massilien. atque Augustodumen* anno superiore approbatas, ad cunctas quoque Ecclesias et publica Oratoria totius memoratae Archi­* Massilien. Reverendissimus Dominus Joannes Ludovicus Robert Episcopus Massiliensis, Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII. demisse subiecit quasdam Litanias Sacratissimi Cordis Jesu clero et populo Massiliensi apprime charas atque iucundas, praesertim ex eo, quod iisdem tribuatur Massiliam, anno 1720., liberationem pestis a divina bonitate impetravisse. Hinc ipse Reverendissimus orator humillime expetivit, ut eaedem Litaniae et apostolica auctoritate approbari et in sua Massiliensi dioecesi publice recitari valeant. De mandato Sanctissimi Domini Nostri Sacra Rituum Congregatio Litanias praedictas examinandas suscepit et exquisito voto Eminentissimi ac Reverendissimi Domini Cardinalis Adulphi Ludovici Perraud Episcopi Augustodunen- sis, qui antea de hac re ardens suae dioeceseos studium aperuerat, et R. P. D. Joannis Raptistae Lugari Sanctae Fdei Promotoris, omnibusque accurate perpensis, easdem Litanias, prout in superiori extant exemplari, a se revisas atque sex invocationibus auctas ex aliis de Sacro Corde Jesu Litaniis, quae circumferebantur desumtis, ut nume­rus triginta trium invocationum in memoriam et honorem vitae temporalis divini Redeintoris impleatur, probari posse censuit. Sanctitas porro Sua, referente infra- scripto Cardinali Sacra eidem Congregationi Praefecto, rescriptum Sacri Consilii ratum habens, hasce Litanias probavit easque de speciali gratia indulsit tum dioecesibus Massiliensi ét Augustodunensi, tum universo Ordini Visitationis R. M. V., ut in Eccle­siis et Oratoriis plubice recitari ac decantari queant. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 27. Junii 1898. (Locus sigilli.) C. Ep. Praenestinus Card. MAZZELLA S. R. C. Praefectus. D. PANICI S. R. C. Secr.

Next

/
Thumbnails
Contents