Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
III.
20 etiamsi cum reliquis commune habeat „Symbolum esse rei sacrae, et invisibilis gratiae formam visibilem“1: tribus tamen sibi omnino propriis et singularibus ita excellit, ut nullum aliud Sacramentum cum eo vel dignitate vel fructu comparari possit. Alia siquidem sacramenta vim habent conferendi gratiam ; in Eucharistia exstat ipse Auctor omnis gratiae et sanctitatis; in reliquis sacramentis materia perstat, nec ullam ex formae verbis mutationem subit, sed „post consecrationem panis et vini, conversio fit totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi Domini, et totius substantiae vini in substantiam Sanguinis eius, quae conversio convenienter et proprie a s. catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata.“2 Denique caetera sacramenta usu ipso perficiuntur et desinunt, hoc vero Eucharistiae Sacramentum permanens est institutum, nam in hostia a sacerdotibus rite consecrata Christum Jesum verum Deum, verumque hominem exstare profitemur cum Matre Ecclesia „Spiritu sancto illi omnem veritatem in dies suggerente.“3 Et quoniam Sanctissimi huius Sacramenti multo plures, quam aliorum usus a nobis fieri, multoque uberiores ex eo quam ex aliis fructus percipi possunt, id circo excelsae Sacramenti huius Maiestati par necesse est, respondeat profunda veneratio amorque in dies magis incensus, ex fide viva profectus. Hinc Venerabiles Fratres! consilium Dei miserentis profunde venerantes et investigabiles bonitatis eius divitias toto corde magnificantes, huc omnia studia redintegratis interdum, praesertim vero tempore Quadragesimae animorum viribus, convertite ut Augustissimum Jesu Christi Sacramentum, ubi „omnis plenitudo divinitatis corpo- naliter inhabitat“4, debita ab omnibus religione colatur, custodiatur, tractetur, administretur et percipiatur: ut ita „quod est nobis in praesenti vita mysterium, fiat aeternitatis auxilium.“5 Quod si feceritis, sanctaque uti decet sancte tractaveritis, sentietis profecto vobis sacerdotale ministerium et curiale officium non allevari solum, sed etiam optatis fructibus abundare in fidelibus vestris curiatis. Nihil enim nec publice, nec privatim tam potest proficere, quam si populi Christiani alantur et acuantur studia in Sacramentum admirabile, quod maximum est fidei mysterium, pacis vinculum et unitatis, caritatis vero omnisque boni fons perennis. Pietatem igitur et ardorem religionis erga Eucharistiam Sanctissimam, fidelium cordibus vehit insitam, necesse est ut multis modis excitemus, ad germanam Christi caritatem fovendam, ad tranquillam in iustitia pacem tuendam, ad animosque hominum invicem iungendos eo mutuae benevolentiae bono, quo omnes hisce praesertim rerum novarum temporibus vel maxime indigemus. Senescente perinde saeculo, vestra Filii Desideratissimi! fides ardensque in divina Jesu Eucharistici mysteria pietas nequaquam consenescat, imo eo semper tloreat vigore, qui silvescentibus licet huius saeculi in deteriora ruentis huminuin moribus, hanc religionem in fidelium vestrae curationi commissorum pectoribus fors iam languentem excitare, revirescentem autem ad lectissimorum fructuum, quippe „honoris et honestatis“6 maturitatem provehere valeat. Ex hac procul dubio mysteriorum Dei dispensatorum, vestra nempe laboriosa navitate ac studio ardente, quum tanta huic Sacramento inest vis, ut fructus inde manent uberes, fructus nimirum arctioris inter fideles caritatis, vividioris fidei laudisque in omni virtute excellentis, pronum est mundo, exeunti 1 Cone. Trid. sess. 13. cap. 3. — 2 Cone. Trid. sess. 13. cap. 4. — 3 Cone. Trid. sess. 13. Decr. de Euch. Sacr. — 4 Coloss. 2. 9. — 5 Postcomm. Sabb. post fer. IV. Cin. — 6 Eccles. 24. 23.