Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIV.

179 XXIV. LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quae tu in animarum salutem studiose semper, quaeque in Sedem hanc Apostolicam, nullo non tempore peramanter egisti, ea Nos fuimus testimonio commen­dationis saepenumero prosecuti. Nunc porro placet, modestiae adhibere laudem, qua, datis nuper litteris, sententiam Nostram efflagitasii; postquam videlicet, acerbius in te et contumeliosius invectum est, ejus libri occasione, quem tu, hoc ipso ineunte anno, edidisti. — Eo nempe liber spectat, ut clerum, catholicosque homines dioecesis tuae commonefaceres, ne privatis consiliis sive commodis se abripi sinerent; sed ut, his posthabitis, concordes, suo sub Episcopo, coalescerent, ad decus securitatemque reli­gionis et patriae. — Qua quidem hortatione, quoniam Nos ipsi saepius, ad catholicos usi sumus; diffiteri nequaquam possumus, gravi Nos dolore fuisse affectos, quod tu iniuriose ideo nec verecunde sis habitus. Nobis autem dolendi non ea solummodo ratio fuit, quod personam tuam amplissimamque dignitatem, offendi videremus; verum praeterea quod inde perspice­remus, quam temere haud pauci praepostereque cogitent, etiam inter illos, qui coete- roquin et religionis retinentes haberi volunt, et sacrae, publicaeque rei eversoribus infensi. Qui plane si probe advertunt, id unum perficiunt, ut, si non animo et certe re, fidei ac civitatis osoribus vim addant fereque adlaborent. — Enim vero, laid quum sint plerique omnes nullaque auctoritate, hoc sibi sumunt atque adrogant, ut catholici qui sentiant, quique secus, suo ipsi marté definiant; item quae catholicis ratio in agendo esse debeat, quaeve repudianda. De episcopis vero audacter iudicant, ut alios efferant quos sibi favere, alios parvifaciant et reprehendant, quos suis opinionibus adversari arbitrentur. Qui etiam vel usque eo temeritatis progrediuntur, ut Apostolicae Sedis pote­statem, non veritatis terminis sed ingenii sui finibus describunt: quam si Romanus Pontifex, ipsorum quidem sententia, praeterivisse videatur, obedientiam omnem et ob- serventiam detrectent. — Haec qui ex veritate aestimet, homines ejusmodi non catholicis doctrinis duci, sed politicis rationibus aut fluxis utilitatibus moveri statuet. Quam ob causam, Episcopos Hispaniae universos, quorum Nobis explorata fides et pietas, vehementer hortamur, ut gregem quisque suum erudiat probe quae sint in ecclesiasticam auctoritatem fidelium officia: quae cum sancte quisque servarit, tum demum divinum sibi Numen patriaeque conciliabunt, ut afflictis conditionibus sublevatis, splendor pristinus restituatur. — Ad librum quod attinet tuum, Dilecte Fili Noster, qui tam severe Nr. 6106. Sanctissimi Patris et Domini Nostri Leonis XIII. Epistola ad Ordinarium Boletanum. 31

Next

/
Thumbnails
Contents