Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
170 eius celebrationem et observationem decernere ac praescribere visum est. Nonum siquidem anno sanctiore mox instante conditur saeculum, ex quo Gentis decus, Hun- garorum Apostolus et Rex primus, s. Stephanus corona solenniter redimitus et oleo sancto delibutus, populus autem eius, eiurata deorum superstitione, Christiana sacra amplexus est. Anni igitur sanctioris, centenarii item morientis ratione, pariterque saecularis huius memoriae causa, omnibus sacrorum curionibus eorumque vices gerentibus, caeterisque ecclesiasticis, ad quos negotium pertinere dignoscitur, mandamus: I. Quoad cultum divinum. 1. Feria sexta, quae prima est in mense (excepta die 2 Nov.) in omnibus ecclesiis, oratoriis item publicis et semipublicis, ubi quotidie sacra peraguntur, celebretur coram exposito Eucharistiae Sacramento (dummodo sufficiens adsit adorantium frequentia, secus enim non licet,) Missa votiva (solemnis aut privata), de ss. Corde Jesu (Miserebitur) cum Gl. or. un. (sine com. festi aut ss. Sacramenti) Cr. Praef. de Cruce, Ite Missa est, ult. Ev. s. Joannis. coi. alb. (2 Februarii ea tantum lege celebrari potest, si non omittatur Miss. conv. aut parochialis). Finita Missa, omnibus ad genua provolutis recitetur Formula consecrationis ad ss. Cor Jesu, a ss. Domino Leone XIII, 25 Maii 1899. praescripta. (Vide Cire. Dioec. a. 1899. Nr. X. et appendicem Directorii.) 2. Omnes in hac archidioecesi celebrantes, singulis íeriis VI. addant in Missa collectam de ss. Corde, uti in Directorio not. 3. Dominica prima cuiusque mensis, in cultu pomeridiano recit. coram exposito SSmo Litaniae SS. Coi'dis, cum consecrationis formula, de qua supra. 4. Festis Domini cultus pomeridianus fiat ut in praeced. puncto. 5. Festis B. M. Virginis item festo S. Stephani Regis, atque integro mense Octobri, recitetur in cultu pom. tertia saltem pars Rosarii, ad int. Matris Eccl. et pro incolumitate patriae nostrae. In fine addi poterit oratio Memento gloriosa. 6. Dominicis per annum pomeridie recitentur aut Litaniae 0. 0. S. S. cum precibus, aut vero, si magis placet, Rosarium. 7. Festo Assumptionis B. M. V. (15 Aug.) qua S. Stephanus coronatus et coelo etiam natus est, expleto Sacro solemni, cantetur hymnus Te Deum et orationi addatur collecta pro Papa et Rege (sub un. conclus.). Denique vesperascente die, ante or. Angelus, omnes quas ecclesia habet pulsentur campanae per integram horam. 8. Omnibus in hac nostra archidioecesi celebrantibus facultatem facimus, quatenus toto anni sacri cursu in Missa sive cantata sive lecta addere possint pro sua quisque pietate orationem de Magna Hungarorum Domina aut vero de s. Stephano Protorege; exceptis nihilominus dupl. I. et II. Classis. Servandis de caetero etiam Rubricis. 9. Anno sacro ad finem vergente, quippe 22 Dee. 1900. Sabb. IV. Temp. Adv. (praemonito eatenus fideli populo) maiori qua fieri potest solemnitate, celebretur in omnibus ecclesiis, etiam cathedrali et collegiatis, Sacrum de Requiem pro omnibus Fidelibus defunctis, qui saeculi cursu ad aeternitatem migrarunt. Hanc quidem Missam