Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
168 ante primas festi Vesperas, praesentibus Cardinalibus, Principum legatis atquae Praelatis. Appellatur vero haec porta sancta, alias semper clausa et obmurata, quia toto Jubilaei Magni anno peregrinantibus patet, eamque ingredientes sanctitatem et gratiam consequuntur; porta post primas Vesperas Nativitatis anni sequentis, praesente Pontifice structura muri iterum occluditur et obseratur, nec, nisi redeunte alio sacratiori anno, reseratur. Quibus praehabitis, et missis iis, quae circa originem et institutionem Jubilaei Magni agitantur disputationes, quaeque eius principium ad Apostolorum usque aetatem referunt; certum nonnisi est, Bonifacium P. P. VIII. fuisse, qui 22 Februarii 1300 celebrationem eius quolibet anno centesimo recolendam instauravit, edita celeberrima constitutione „Antiquorum habet fida relatioin qua plenissimam omnium peccatorum veniam concedit pia Almae Urbis loca visitantibus. Notum item centum annorum spatium a Bonifacio definitum, a Clemente VI (anno 1350) ad annos quinquaginta, ab Urbano VI (a. 1378) ad annos trigintatres, ac demum a Paulo II (anno 1470) ad annos viginti quinque revocatum; quod ab omnibus eius successoribus fideliter servatum et annus sanctus vigesimo quinto quovis redeunte anno celebratus fuit usque 1775. Anno saeculi superioris postremo, quippe 1800, licet Pius P.P.VII. recens creatus Pontifex, bullam indictionis iam exaratam habuerit, Jubilaeum tamen nec indictum nec celebratum est ob seditiones, quae tunc temporis Europam fere omnem miscebant. Saeculo caeterum nostro porta sancta semel tantum Christicolis patuit, anno nempe 1825 Leone P.P.XII. Bini siquidem anni 1850 et 1875 a p. m. Pio IX. ob temporum difficultates celebrari non potuere qua anni sancti et Jubilaei, nec aditus portae sanctae Christifidelibus inde ab a. 1825 reclusus est. Anno sancto Jubilaei 1900, a Vigilia Nativitatis inchoando, ex indictione S. D. N. Leonis P.P.XIII. gloriose regnantis, utrumque fiet; nam et porta sancta reserabitur et thesauri Matris Ecclesiae recludentur peregrinantibus, almaeque Urbis loca sacra pie visitantibus. Habetis Venerabiles Fratres! succinctam institutionis anni sacratioris seu Magni Jubilaei Romani (Romani inquam, quia secluso privilegio apostolico ibi solummodo acquiritur) expositionem, quam ut fidelibus curationi vestrae commissis fusius edisseratis atque dispositiones pontificiae indictionis Bullae (vide Cire. Dioec. a. c. IX.) pariterque nostras eatenus instructiones et voluntatem, inferius ponendas, identidem explanetis, ipsi vero religiose observetis et observari curetis, etiam atque etiam hortamur. Pandente namque Roma maternae charitatis sinum, atque omnibus sincere postulantibus et digne inquirentibus, certam peccatorum veniam ac indulgentiam promittente, (prout in saepius iam laudatis literis apostolicis plenius continetur), nefas omnino est segnes nos esse et socordes. Quotquot igitur Deus ad sua dispensanda mysteria adiutores nobis adseivit, audite et percipite verba Antistitis vos paterne hortantis. Sanctificamini, et prius vestra praeparate corda Domino, ut annum mox instantem eumque acceptabilem, annum renovationis et poenitentiae, annum reconciliationis et gratiae, sanctum merito in Ecclesiae fastis appellatum, et devotionis religiosae consuetudine celebrare, et fideles vestros ad sanctificationem emundationemque perducere valeatis. Lavamini, mundi estote, sancta etenim mysteria sancte tractari debent; auferte malum cogitationum