Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

IßT XXIII. Saeculi ad exitum velociter properantis extremum annum propediem ingres­suri, Regi Saeculorum, qui sedet super Cherubim, terrenaque omnia per labentium temporum vices, immortalis ipse et immutabilis permanens, mira ordinatione dispensat: cantemus Venerabiles Fratres! canticum, novum, et supernam erga nos misericordiam confitentes, quia tot inter humanae vitae pericula non sumus consumpti, acceptabile gratiarum laudisque sacrificium immolemus. Quum vero cursus defluentis ac praesertim crepusculum morientis saeculi, impensius nos admoneat dissolutionis naturae, et inexorabilem nobis tam serio prae­cinat mortis legem, quae absque ullius exceptionis beneficio omnibus communis est, acerbeque doceat praeterire omnia et nihil sub sole permanere: immortalis vitae gaudiis ex Aeternae Mentis consilio destinati, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, atque fluxa haec et infirma mundi, contemnentes ad ea, quae sursum sunt, quaeque in aeternum permanent, animos erigamus. Mundus etenim transit et concu­piscentia eius, nec aliis promittitur immortalis vitae beatitudo, quam his, qui fecerint voluntatem Dei, quae manet in aeternum. Hoc autem saluberrimum et Christiano plane dignum nomine studium, et si nullo unquam vitae nostrae tempore negligendum, peculiari tamen ac suo veluti quodam hire a nobis postulare videtur finis saeculi exeuntis et iamiam emorientis, nobis ex veteri Matris Ecclesiae disciplina maiorumque instituto solemniter celebrandus. Antiquorum quippe habet fida relatio, postremum cuiusvis saeculi annum, a veteris legis anno Jubilaei seu plenissimae remissionis, sanctum quoque appellatum, Christicolas iam inde a temporibus, quorum nulla exstat memoria, summa religione insuetisque cerimoniis agere consuevisse ; cumprimis partum sibi per Christum aeternae vitae, in saeculorum saecula duraturae, beneficium, solemnius ad maiorum imitationem recolentes. Hinc sane est, quod sacratior ipse annus seu Jubilaeum Magnum, Romanum etiam dictum, semper a Nascentis Domini festo incipiat atque ad eandem sequentis usque anni festivitatem perduret. Indictio et prima sanctioris anni solemni- tatum publicatio fit per Romanum Pontificem festo Ascensionis Domini annum Jubilaei Magni praecedente et quidem datis literis apostolicis, in quibus et conditiones luc­randarum indulgentiarum et caetera ad rem facientia describuntur, simul autem omnes, quotquot catholicae doctrinae lacte per omnem terrarum orbem imbuti sunt, ad vene­randa Apostolorum limina Romam invitantur. Secunda, eaque minus solemnis anni sanctioris indictio in quarta Adventus Dominica fieri consuevit, qua peracta in pervigilio Nativitatis Romanus Pontifex Rasilicae Vaticanae portam sanctam recludit solemniter 29 Nr. 5983. Paternae Car­dinalis Archi- praesulis ad Clerum exhortationis documentum.

Next

/
Thumbnails
Contents