Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
163 XXII. Imminet iam laetior illa dies, qua nuper indictus per S. S. D. N. Leonem P. P. XIII. annus sanctus, nomine etiam Magni Jubilaei veniens, qui saeculi emorientis portarum fores clausurus est, more ut antiquorum fert usus, sacrorum quippe solemniis Romae auspicato initiabitur. Praemissa etenim quarta Adventus Dominica mane, anni sanctioris secunda eaque minus solemm promulgatione, Romanus Pontifex (nisi corporis aegritudine detineretur) Basilicae Vaticanae portam sic dictam sanctam, in perviligio Nativitatis Domini, ante nempe quam I. Vesperae ingruentis festi celebrarentur, hora scilicet circa vigesimam primam uti Caeremoniale Pontificis habet, seu tertiam pome- ridianam, praesentibus S. R. E. Cardinalibus, Principum legatis atque Praelatis, recludit; eaque ratione annum sanctum auctoritate apostolica inchoatum, thesaurarium vero Matris Ecclesiae reseratum esse omnibusque patere, declarat. Quoniam vero insuetas eiusmodi solenuium cerimonias saeculum nostrum semel nonnisi viderit, quippe 24 Dec. 1824, in Petri naviculae puppi Leone P. P. XII. sedente ; ab illo autem inde tempore porta sancta numquam patuerit, ita quidem ut paucissimi nonnisi mortalium laetissimi istius et raritate praeclari eventus memoria delectentur: decet nunc profecto omnes, qui Christiano nomine censentur, laetari in Domino et Divinae Providentiae gratias referre, quod hanc nobis dederit conspicere lucem, omnibus diu desideratam, cuius suavem recordationem nulla certe in mentibus nostris obliterabit aetas. Laetissimi igitur huius eventus ratione, prius nempe quam de ceteris, quas animo concepimus, anni sancti solemnitatibus, decerneremus, sequentia pro nunc statuimus et mandamus: I. Die 24 Dec. quae Dominica IV. Adventus simul et vigilia Nativitatis Domini est, mane in concione promulgetur debita solennitate et congrua facili explicatione, bulla indictionis Jubilaei Magni (Cire. Dioec. a. 1899. Nr. IX. et XXIII.) atque suspensio indulgentiarum cursu anni Jubilaei duratura (Cire. Dioec. a. c. Nr. XXL). Hora autem 3 pomeridiana, ubi Romae porta sancta sonantibus Urbis aeternae campanis reserabitur, cunctarum in hac archidioecesi existentium ecclesiarum campanae pulsentur omnes per mediae horae spatium. II. Eadem die in cathedrali nostra, Basilica Metropolitana, Vesperis solem- nibus praemittatur hymnus „ Veni s. Spiritus“ cum V. et oratione, cui sub unica conclusione addatur collecta pro Papa, sonantibus interim ut supra campanis. Deinde omnibus in choro stantibus, promulgetur ex ambone per Canonicum Poenitentiarium, suspensio indulg. toto anno duratura. Mox praemissa Ant. Alleluia, cantetur psalm. 99. et repetita Ant. celebrans subiungat: V. Ostende nobis Dne mis. tuam. V. Dne exaudi etc. V. Dims vobiscum et orationem ut infra de Jubilaei anno. Nr. 5766. De auspiciis Jubilaei Magni Romani pariter- que primordiis extremi anni exeuntis saeculi celebrandis.