Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

155 attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono Pridie Cal. Octobris, Pontificatus Nostri anno vice­simo secundo. C. Card. ALOISI MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MACCHI VISA DE CVRIA I. DE AQVILA E VICECOMITIBVS. Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium I. CVGNONIVS. LEO EPISCOPYS SERVVS SERVORVM DEI AD FVTVRAM DEI MEMORIAM. Aeterni Pastoris infinitam caritatem animo reputantes, qui pi^oprias oves vocat nominatim,1 ut vitam habeant,2 quique ipsarum adventum ad sui gremium non modo ex pectat, sed ipse saepe praevertit, consilium agitavimus de Apostolicae liberalitatis thesauro recludendo in proximum annum Iubilaei iis etiam, quibus sua conditio non sinit ut praescriptam peregrinationem ad almam hanc Urbem et ad beatorum Apostolorum limina suscipiant. Placuit igitur fructu vacuam non redire multorum fidem ac pietatem, qui huiusmodi iter summo cum studio essent aggressuri, nisi eos aut septa monasterii, aut ineluctabilis captivitas, aut corporis infirmitas impe­diret. Quae quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutem redundabit. Coniunctis enim tot hominum precibus et lacrimis, quos vel vitae innocentia et religionis ardor, vel poenitentia, vel calamitas segregavit a ceteris, divinae misericordiae placandae spem licebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi praesentium litterarum opportunas rationes describere decrevimus, quibus quum viri tum mulieres in eremis, monasteriis et religiosis domibus assidue vitam degentes, vel custodiis et carceribus detenti, vel morbis aut infirmitatibus impediti quominus veneranda Apostolorum sepulcra et Patri­archales Urbis Basilicas adeant, permissarum absolutionum concessique plenarii Iubilaei fieri participes valeant. Qui autem sub hac providentia comprehenduntur, hi sunt: I. Moniales omnes, quotquot solemnia vota religionis ediderunt et in mona­steriis degunt sub claustri perpetui disciplina; item quae tyrocinium exercent, quaeve in monasteriis, aut educationis aut alia de causa legitima, commorentur. Pariter Monasteriorum huiusmodi Moniales, quae stipis colligendae gratia septa religiosa egrediuntur: II. Oblatae, vitae societate coniunctae, quarum Instituta fuerint ab Apostolica Nr. 5623. Sanctissimi Domini Nostri Leonis divina provi­dentia Papae XIII. constitutio qua Indulgentiae Iubilaei A. MDCCCC. conceduntur Monialibus etc. 1 Io. X, 3. — 2 Ibid. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents