Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

150 III. Nr. 5386. De tempore zonario. Beatissime Pater, Die 27 Aprilis 1892 R.inus Archepiscopus Ultraiectensis sequens dubium S. C. S. Officii solvendum proposuit: „Quandoquidem a 1 die mensis Maii 1892 omnia horologia viarum ferrearum per totam Neerlandiam in indicandis horis regulam sument tempus medium loci Greenwich in Anglia, quod tempus tertiam fere horae partem retro distat a medio tempore in Neerlandia, diciturque tempus zonarium. Gubernium civile praescripsit ut et ipsa horologia officiorum publicorum expediendis litteris nuntiisque telegraphicis idem tempus medium loci Greenwich indicarent. Quia insuper, sive a magistratu civili, sive per usum, alia quoque horologia publica tempori praefato multis saltem in locis conformabuntur, quaestio exsurget: Utrum possint clerici et fideles per totam Neerlandiam in ieiunio naturali, caeterisque ecclesiasticis obligationibus observandis, observare tempus medium loci Greenwich, an vero sequi debeant verum tempus iuxta meridianum proprii loci?“ Huic dubio E.mi ac R.ini Domini Cardinales Inquisitores Generales feria IV, die 9 Maii 1892 respondendum decreverunt: Affirmative ad primam, negative ad secundam partem. Nunc vero aliqui iterum dubitant, contenduntque, clericos et fideles in Neerlandia pro ieiunio naturali aliisque ecclesiasticis praeceptis observandis uti non posse praedicto medio tempore Greenwich, eo quod de facto alia horologia publica non multis in locis praefato tempori se conformarunt. Cum autem pro ieieunio in primis naturali servando res non levis sit momenti, dignetur Sanctitas Sua benigne sequens solvere dubium : Utrum non obstante quod de facto non multis in locis alia horologia publica se conformarunt tempori medio Greenwich, clericis et fidelibus in Neerlandia in ieiunio naturali caeterisque ecclesiasticis obligationibus servandis licitum sit sequi tempus illud medium Greenwich, quod inde a l.a die mensis Maii 1892 per totam Neerlan-» diam in omnibus officiis publicis, tam viarum ferrearum, quam litterarum et teleg- rammatum expediendorum introductum fuit ? Et Deus etc. Feria IV, die 9 Augusti 1899. In Congregatione Geneali S. R. et U. Inquisitionis ab E.inis ac R.mis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus habita relato supradicto dubio, praehabitoque RR. DD. Consultorum voto, E.mi ac R.ini Patres respondendum decreverunt: Affirmative. Sequenti vero feria VI, die 11 eiusdem mensis et anni, in solita audentia a SS.ino D. N. Leone Div. Prov. Pp. XIII R. P. D. Adsessori concessa, SS.mus D. N. resolutionem E.morum Patrum adprobavit. I. Can. MANCINI S. R. et U. Inquisit. Nor.

Next

/
Thumbnails
Contents