Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
12 possemus. Optimum autem ad eam rem fore perspeximus, si quotquot essetis ex istis civitatibus Episcopi consultum inter vos, invitatu et auctoritate Nostra, conveniretis. Siquidem conferendis consiliis sociandisque prudentiae fructibus, quos cuique vestrum usus rerum peperisset, apte per vos provisum iri intelligebamus, ut apud eas gentes, quas idem aut certe cognatum genus coniunctas teneret, unitas ecclesiasticae disciplinae salva consisteret, vigescerent digni catholica professione mores, atque concordibus bonorum studiis Ecclesia publice floreret. Illud etiam magnopere suadebat initum exequi consilium, quod vos, sententiam rogati, huiusmodi propositum ingenti cum assensu excepissetis. — Ut autem venit perficiendae rei maturitas, optionem vobis fecimus, Venerabiles Fratres, ut eligeretis locum, ubi id habendum esse concilium videretur. Porro autem vos maximam partem significastis coituros libentius Romam, ob eam quoque causam, quod pluribus vestrum expeditior huc pateret aditus, quam propter difficillima istic itinera ad longinquam aliquam americanam urbem. Huic declarationi sententiae vestrae, quae non leve habebat indicium amoris in Aposto- licam sedem, fieri non potuit, quin magna a Nobis comprobatio accederet. Quamquam moleste ferimus, qua nunc conditione sumus, ademptam Nobis facultatem, unde vos, Romae dum eritis, tam liberaliter honesteque tractemus, quam velimus. Igitur sacrum Consilium Tridentinis decretis interpretandis habet iam a Nobis in mandatis, ut concilium Episcoporum omnium e rebuspublicis Americae latinae Romam convocet in annum proximum, atque opportune praescribat, quas illud ad leges dirigi oporteat. Intera caelestium munerum auspicem, testemque benevolentiae Nostrae vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque singulis concredito Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum ipsa die natali D. N. Iesu MDCCCXCVIII, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. Nr. 609. Decisio Sacri Officii de viro vel muliere catholica cum infideli vivente in civili contubernio in arti culo mortis constituto. Fer. IV. die 6. Julii 1898. Huic Supremae Congregationi R. et U. Inquisitionis proposita fuerunt enodanda dubia quae sequuntur: I. Quomodo se gerere debeat parochus vel sacerdos, qui, vocatus a viro vel muliere catholica in articulo mortis constituo et cum infideli iam vinculo civili coniuncto, illum invenit sensibus pene destitutum? Quando parochus illum ad contritionem excitaverit ac sub conditione absolverit, potest etiam ad sepulturam admittere ecclesiasticam? II. Quomodo in praedicto casu parochus vel sacerdos se gerere debeat, si moribundus sensibus sit penitus destitutus? III. Quid, si iste moribundus sit compos sui et adsint filii baptizati, quos lex civilis retinet uti legitimos? IV. Quid, si filii non fuerint baptizati? V. An, et quibus cautelis, sint baptizandi filii orti ex matre hebraea, post obitum patris catholici, si filii durante civili contubernio baptizati fuerint?