Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
136 Cum in quibusdam festis pro visitatione ecclesiae seu capellae SS. Rosarii praeter plenariam indulgentiam aliqua etiam indulgentia partialis concessa fuerit, ad hanc quoque acquirendam distincta ecclesiae seu capellae visitatio necessaria est. V. PRO IIS QUI VISITANT QUINQUE ALTARIA. 32. Confratres qui visitant quinque altaria cuiuscumque ecclesiae vel oratorii publici, vel quinquies unum duove altaria ubi quinque non reperiuntur, lucrantur easdem indulgentias ac si Romae stationes visitarent (Leo X, 22 Maii 1518). VI. PRO IIS QUI DICUNT VEL AUDIUNT MISSAM VOTIVAM SS. ROSARII. 33. Indulgentiae omnes integrum Rosarium recitantibus concessae, pro con- fratribus sacerdotibus si missam votivam secundum missale romanum pro diversitate temporis ad altare SS. Rosarii celebrant (quae missae votivae bis in hebdomada dici possunt); pro aliis autem confratribus si tali missae assistunt et ibi pias ad Deum fundunt preces (Leo XIII, Ubi primum, 2 Oct. 1898). 34. Indulgentiae omnes concessae iis qui processionem prima uniuscuiusque mensis dominica fieri solitam associant, pro iis qui consuetudinem habent celebrandi vel audiendi hanc missam, semel in mense, die quo confessi sacramentum communionis recipiunt (Clemens X, Caelestium munerum, 16 Febr. 1671). 35. Indulgentia unius anni pro iis qui in sabbatis quadragesimae assistunt coniunctim missae, concioni de B. M. V. et antiphonae „Salve Regina“ (Gregorius XIII, Desiderantes, 22 Mar. 1580). VII. PRO IIS QUI DEVOTIONEM QUINDECIM SABBATORUM SS. ROSARII PERAGUNT. 36. Indulgentia Plenaria in tribus ex quindecim sabbatis, uniuscuiusque arbitrio eligendis, si per quindecim sabbata consecutiva (vel immediate praecedentia festum SS. Rosarii, vel etiam quolibet infra annum tempore) confessi et s. communione refecti ecclesiam confraternitatis visitant ibique ad intentionem Summi Pontificis orant (S. C. Indulg. 12 Dec. 1849). 37. Indulgentia septem annorum et totidem quadragenarum in duodecim sabbatis n. 36 non comprehensis (S. C. Indulg. 12 Dec. 1849). VIII. PRO IIS QUI MENSE ROSARIANO CERTAS DEVOTIONES PERAGUNT. 38. Indulgentia Plenaria, si exercitio mensis octobris, in ecclesiis Ordinis Praedicatorum institui solito, saltem decies interfuerunt, die ab ipsis eligendo, si sacramenta recipiunt et ad intentionem Summi Pontificis orant (S. C. Indulg., 31 Aug. 1885). 39. Indulgentia septem annorum et totidem quadragenarum quoties devotionibus in ecclesiis Ordinis Praedicatorum mense octobris quotidie institui solitis inter- sant (S. C. Ind., 31 Aug. 1885).