Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

131 Rme Domine! In ea, quam Summus Pontifex LEO PP. XIII. de Rosarii Marialis sodali­tatibus anno superiore Constitutionem edidit, haec, praeter cetera, edicebantur: „Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum cura et studio, absolutus atque accuratus, quamprimum fieri potest, conficiatur index indulgentiarum omnium, quibus Romani Pontifices Soda­litatem Sacratissimi Rosarii ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a Sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apostolica auctoritate confirmandus.“ — Quod igitur imperatum erat, iam demum exequutioni mandatum est; mihique, grato quidem officio, a Reatissimo Patre commissum, ut praedictum Indicem, diligentissimis curis confectum, supremaque Sua auctoritate adpro- batum, Episcopis universis, ceterisque, quorum interest, mitterem. Hanc vero Sanctissimi Domini voluntatem dum obsequens facio, nil sane' dubito, quin Amplitudo tua constans illud studium mirabitur nec sine Dei instinctu esse aestimabit, quo Summus Pontifex, multos iam annos, ad augustam Dei Matrem confugere sanctissimi Rosarii ritu fideles omnes hortatur. Calendis primum Septembribus anni MDCCCLXXXIII, Litteris Encyclicis Supremi Apostolatus, beneficia per Marialis Rosarii preces in Christianum nomen collata recolens, in spem certam se adduci professus est, hanc eamdem precandi rationem, hisce etiam difficillimis Ecclesiae temporibus, contra errorum vim late ser­pentium exundantemque morum corruptionem ac potentium adversariorum impetum profuturam. Quamobrem, additis Indulgentiarum praemiis, edixit ut a catholicis ubique terrarum magna Dei Mater, Rosarii ritu, toto octobri mense coleretur. Ex illo Beatissimus Pater, quotannis fere, hortari populos Christianos haud destitit ut Rosarii consuetudine validum Deiparae patrocinium demereri Ecclesiae per­severarent. Ad studium vero fidelium augendum quidquid Marialis Rosarii dignitatem commendaret, datis a se litteris, sapientissime illustravit; seu naturam precationis eius rimando, seu vim extollendo qua pollet ad Christianas virtutes fovendas, seu demum maternam ad opitulandum Virginis miserationem scite amanterque explicando. Quem modo sacrarum Indulgentiarum Indicem ad te mitto, is veluti cons­tantis operis fastigium est; hoc etenim Beatissimus Pater et fidem promissi praestat, et quae huc usque egit ad promovendam Rosarii religionem luculenter confirmat. Bifariam Index dispescitur: pars altera Indulgentias exhibet, quae unis Sodalitiis a Mariali Rosario conceduntur; altera, quae fidelibus universis com­munes sunt. XVIII. Nr. 4762. Index Indulgenti­arum Ss. Rosarii. 22

Next

/
Thumbnails
Contents