Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVI.
117 etiam innuendi, qui ipsa habeant. Deinde ab eodem iuramentum exiget veritatis dicendae et nihil occultandi, de quo interrogatus fuerit. Postea illi proponet interrogationes superius traditas, aliasque addet pro re nata, si necesse sit. Haec autem fieri semper debent corant Promotore Fiscali, et cuncta in Actis describente Cancellario, sive altero Notario deputato. Si relatum fuerit huiusmodi scripta esse in Bibliotheca vel Archivo publico, Emus ac Rmus D. Cardinalis Archiepiscopus, ea transcribi iubebit, atque exemplar legitime confectum, recte cum autographo collatum et authenticum declaratum, Processui inseretur. Si vero appareat, vel saltem coniiciatur, V. V. Dei Servorum scripta iis in locis detineri, quae Emi ac Rmi D. Cardinalis Archiepiscopi iurisdictioni minime subsint, eius erit hac de re Sacram Rituum Congregationem certiorem facere, loca et homines indicando, qui illa servent, ut Sacra Congregatio, quid in casu fieri opus sit, opportune provideat. Singula porro scripta, quae tradentur, vel alia quavis ratione reperiri poterunt, Emi a Rmi D. Cardinalis Archiepiscopi sigillo obsignabuntur, ac prouti extant, transmittentur ad S. Rit. Congregationem. Quod etiam fiet de exemplaribus, quae a Cancellario conficientur, vel ab altero Notario deputato, aut desumentur ex Archivis, aut aliis locis publicis. Quae quidem omnes diligentiae adhibitae ad scripta V. V. Servorum Dei perquirenda ab Archiepiscopalis Curiae Cancellario, sive ab altero Ecclesiastico Notario deputato in Processiculum referendae sunt, qui ad S. Rituum Congregationem una cum repertis scriptis trasmitteratur. Hic vero Processiculus confici, et Romae transmitti debebit, etiamsi nulla scripta reperta fuerint. Huic Processiculo S. R. Congregationis litterae, et haec mea Istructio, vel eiusdem exemplar adiicientur. Ipse porro Emus ac Rmus D. Cardinalis Archiepiscopus, utroque in casu Processiculum subscribet, et suo sigillo obsignabit. Si quae autem desiderentur adhuc, Emi ac Rmi D. Cardinalis Archiepiscopi Strigoniensis, atque eius Vicario Generalis commendantur religioni, prudentiae, atque in rebus gerendis dexteritati, quibus SSmus D. N. et S. Rituum Congregatio plurimum in Domino confidunt. JO. BAPTISTA LUGARI, m. p. S. C. Adv. S. Fidei Promoter. Mandato huic apostolico humillime morem gerentes praesentium serie omnibus et singulis cunctorum curialium templorum parochis eorumque vices gerentibus necnon regularium ecclesiarum rectoribus praecipimus et mandamus, ut praefati decreti tenorem futura Dominica, (quae est XVI. post Pentecosten et dies 10 Septembris) festo quippe nominis B. M. V. fidelibus ex ambone publicent eosque serio moneant, ut si quae scripta Venerabilium Servorum penes se detineant, eadem curionibus tradant ad curiam archiepiscopalem deducenda et examinanda. Volumus insuper ut praemonito mane fideli populo in cultu pomeridiano supplicatio fiat ad impetrandam a Deo gratiam, quatenus processus de quo agitur,