Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 MDCCCLXXXIII, sacrarum Indulgentiarum munera iis omnibus, qui ordini sodalium supra dicto dederint nomen. Quidquid autem potestatis Antonio Brugidou, dioecesis Lugdunensis sacerdoti, eiusdem sodalitii gratia, concessum fuit per litteras Apostolicas tum die VI mensis Martii anno MDCCCLXXXIII, tum die XXVII mensis Septembris anno MDCCCXC, tum die XXII mensis Septembris anno MDCCCXCIII, prorsus abro­gamus et in Alphonsianum Institutum transferimus. Erit vero auctoritatis Nostrae ex eiusdem Instituti religiosis viris unum legere, cui totius rei curam committatur ad nor­mam legum, quas opportune Nos perlaturos iampridem professi fuimus in litteris supra dictis. Haec statuimus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum die XX Iulii MDCCCXCVIII, Pontificatus Nos­tri anno vicesimo primo. LEO PP. XIII. STATUTA PII SODALITII SUB TITULO AB ADORATIONE REPARATRICE GENTIUM CATHOLICARUM. I. Pium sodalitium universale, qud ab Adoratione SSmi Sacramenti Repa- ratrice gentium catholicarum titulum obtinet, iam canonice erectum, in Ecclesia Sancto Ioachimo in Urbe dicata, tanquam in sede principe, constitutum est. II. Sicut administratio et rectio supradictae Ecclesiae, ita et pii Sodalitii ab Adoratione Reparatrice directio, cura atque procuratio commissae omnino sunt Soda­libus Congregationis a SSmo Redemptore, qui eximium catholicae Ecclesiae Doctorem Sanctum Alphonsum Mariam de Ligorio institutorem habent et patrem. III. Sacerdos Congregationis a SSmo Redemptore, electus pro tempore a suo Superiore Generali ad regendam Ioachimianam Aedem in Urbe, fungetur etiam munere Directoris generalis pii Sodalitii ab Adoratione, cum iuribus et officiis adnexis, salva tamen in his omnibus subiectione ipsius Directoris Superioribus Congregationis suae, iuxta istius leges et statuta. IV. Superior Generalis laudatae Congregationis deputare poterit, ad benepla­citum suum, duos Sacerdotes e Sodalibus sibi subditis, qui Directorem generalem adiu- vent, eiusque vices gerant, in expediendis negotiis et in obeundis actibus pii Sodalitii ab Adoratione. V. Ad Directorem generalem hire proprio pertinet constituere Directores dioe- cesanos, vel quasi-dioecesanos pii Sodalitii in totius Orbis Dioecesibus, et in terris Missionum: ipse electionis diplomata subscribit. Poterit autem ob iustas causas hoc subscribendi munus suis duobus coadiutoribus committere. VI. Directores dioecesani vel quasi-dioecesani agunt cum Directore generali de negotiis quae utilitatem, incrementum rectamque procedendi rationem pii Sodalitii respiciunt. Mittent etiam ad eundem pias oblationes, quas tum Sodales tum alii Christi- fideles sponte conferre voluerint pro Ecclesia S. Ioachimi, Sodalitii sede principe, ut in hac divini cultus, et praesertim Adorationis Reparatricis, actus congruenti decore persolvantur.

Next

/
Thumbnails
Contents