Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
101 XIII. URBIS ET ORBIS DECRETUM DE INDULGENTIIS APOCRYPHIS. Ad hanc S. Congregationem Indulgentiis Sacrisque reliquiis praepositam plura delata sunt foliola quae preces referunt cum indiscretis Indulgentiis eisdem attributis, ac proinde iure meritoque de illarum authenticitate grave dubium obortum est. Porro haec S. Congregatio, ne Christifideles diu in errorem pertrahantur, utque, hisce praesertim temporibus, Ecclesiae hostibus omnis e medio tollatur praetextus irridendi inaestimabilem Indulgentiarum thesaurum, qui pie, sancte et incorrupte est administrandus, sui muneris esse duxit haec foliola ad examen revocare, et siquidem repertum est in illis promulgari indulgentias falsas, apocryphas et omnino indiscretas, haud cunctandum existimavit quin praefata foliola prohiberentur, et in eisdem assertae Indulgentiae declararentur apocryphae et falsae. Quare E. mi Patres in generalibus Comitiis ad Vaticanum sub die 5 Maii 1898 coadunati, omnibus mature perpensis, unanimi suffragio rescripserunt: praefata foliola ad hanc Sacram Congregationem delata fore omnino proscribenda, eisque adnexas, uti dictitatur, Indulgentias apocryphis et falsis esse accensendas. De quibus dein facta relatione SS.mo Nostro Leoni Pp. XIII in audientia habita die 26 Maii 1898 ab infrascripto Cardinali Praefecto, Sanctitas Sua E.morum Patrum sententiam approbavit et confirmavit, mandavitque expediri generale Decretum quo infra inserta foliola, vel si quae existunt alia ab his parum discrepantia etiamsi diversis edita typis, proscriberentur, et Indulgentiae in eisdem relatae omnino uti falsae et apocryphae damnarentur. FOLIOLUM I. 1. Litaniae 11. Virginis perdolentis, a Summo Pontifice Pio VII compositae, qui plenariam indulgentiam concessit, iis qui, corde contrito, singulis Feriis VI illas recitaverint, additis, Credo, Salve Regina, atque 3 Ave Maria, in honorem Cordis B. Mariae perdolentis. 2. Oratio in honorem B. Mariae Virginis perdolentis, a Summis Pontificibus plenaria indulgentia ditata, quae lucratur singulis feriis VI ab iis fidelibus, qui, confessione ac communione peracta, illam devote recitaverint. 1(5 ,Nr. 3402. i