Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

Bl uniant cum primae Missae sacrificio quod Romanus Pontifex in saeculo novo celebrabit. Ipso die Supremus Pastor, Infallibilis Magister in signum perfectae unitatis omnium totius mundi catholicorum pretiosissimum Agni Immaculati sanguinem offeret in calice aureo, qui ipsi dono dabitur a totius mundi sacerdotibus et viris laicis. 2. Summo Pontifici, Apostolorum Principis successori, offeretur obulus S. Petii, ex toto orbe collectus. Viri porro saecularibus festis praeparandis praepositi die Epiphaniae anni 1901 ultimam facient oblationem in memoriam vocationis populorum ad Jesum Christum, in testimonium fidei, quae Magos duxit ad praesepe, quae hodie inprimis spectaculum praebet illustrissimum unitatis quae mysticum coniungit corpus Ecclesiae Jesu Christi. Cooperemur omnes — Personae singulae, familiae, civitates, nationes, hono­remur, glorificemus Jesum Christum Redemptorem. Praeprimis vero cooperentur Societates catholicae, ut suo modo, secundum proprii Instituti spiritum et media, quaeque festorum augeant splendorem. Societates charitatis magis abundent charitate Jesu Christi. Ipsum honorantes largioribus pauperum subsidiis. Societates bonorum artium curent ut refloreat Christiana ars. Societates iuvenum, primis communionibus solemnius instituendis, atque Christiana doctrina diffundenda alacres concurrant in communem finem. Societates pro bonis scriptis propagandis, largiore qua fieri potest promulga­tione librorum, opuscoloruin, imaginum sacrarum etc., praesertim diffusione vitae Jesu Christi populari modo descriptae cooperentur. Societates scientiarum et litterarum opera praeparent contra impia scripta Jesu Christi negantia divinitatem, etc. etc. Qui aedificia construunt, parvis lapidibus cum inscriptione aliqua in honorem Jesu Christi Redemptoris ad aedificia affixis, solemnium festorum relinquant vestigium et memoriam. Uniones pro studiis socialibus occasione festorum saecularium Congressum promoveant universalem, in quo praelucente sana cultura scientiae hodiernae adiutorio criticae artis et Christianae Apológiáé in honorem et gloriam Jesu Christi Redemptoris confutetur demum falsae scientiae hodiernae superbia. Adiicimus nomina Praesidum operis pro festis saecularis praeparandis. Praeses honorarius: Rmus. Emus. Card. Dominicus Jacobini. Praeses: Comes Comm. Joannis Acquaderni. Vice-Praesides: Comm. Philippus Tolli. Dmus. D. Jacobus Radini-Tedeschi, Director peregrinationum. Vice-Praesides nationales: Rmus. I). Franciscus Sogaro Archiep. Amiden, pro Coptis Catholicis. — Rmus. D. Lazarus Mladenoff pro Bulgaris. Rmus. D. Jacobus Augustinus Campbell pro Britania superiore. Rmus. D. D'Armailhacq pro Gallia. - Rmus. D. Gulielmus

Next

/
Thumbnails
Contents