Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
30 c) Anno 1900. Peregrinationi ad Almam domum Lauretanam, qua per Mariam obtineamus perseverantiam in servitio divini eius Filii, atque imploremus ut magis magisque Christi lex propagetur et profiteatur. Oblatio votiva (lampas pretiosa in perpetuum accendenda in s. domo) symbolum erit continuae orationis ad Coelorum Reginam directae, ut propagata magis et confirmata erga Romanum Pontificem obedientia, magis honoretur et glorificetur Jesus Christus Redemptor in sui in- terris Vicarii augusta persona. II. Peregrinationes Romam annis 1900 -1901. Omnes sive in persona sive in spiritu Romae conveniant, ubi petra est, supra quam Christus suam aedificare voluit Ecclesiam. Hic in Rasilica SS. Salvatoris omnium Urbis et Orbis Ecclesiarum matre, et ad sepulchra Principum Apostolorum Jesu Christo Redemptori hymni solvant tributum, seseque consecrent et novum saeculum Sacratissimo Jesu Cordi: hic participes quoque fient ss. Indulgentiarum. Atque omnes suam manifestent obedientiam erga Ecclesiam et Summum Pontificem, cui in fidelitatis signum obolum S. Petri offerent. Peregrinationum seriei finem imponet peregrinatio ad Basilicam S. Crucis in Jerusalem Romae. III. Functiones sacrae et Festa. Proponitur insuper: 1. Ut ubique speciali modo concurratur, ut solemnis fidei catholicae professio exeuntis saeculi XIX., posterorum memoriae mandetur occasione ss. Missionum etc., qua Cruces distribuantur memoriales, in quibus scribantur haec verba: ANNO 1900 JESUS CHRISTUS DEUS HOMO VIVIT REGNAT IMPERAT. In principalioribus Ecclesiis similis crux moenibus convenienter affigetur, cuius inauguratio fiat nocte, quae coniungit utrumque saeculum. 2. In omnibus Ecclesiis Cathedralibus exponatur in forma solemni SS. Sacramentum per quadraginta integras horas a vespere diei 30. decembris 1900 ad mane diei 1 Januarii 1901. In fine expositionis post cantum Veni Creator Spiritus impertiatur populo Benedictio. 3. Nocte, quae utrumque coniungit saeculum, quam plurimi Catholici vigilent, sintque eorum vigiliae ultima pro morituro saeculo expiatio, prima pro nascituro ad Deum invocatio. 4. Eadem nocte praesertim in cacuminibus montium ignes in signum laetitiae accendantur, ut testes sint grati animi et adorationis erga divinum Redemptorem, qui ad illuminandas animas luce Evangelii sui descendit de coelo. IV. Quae Romae specialiter lient. Festa omnia haec Romae suum habebunt naturale centrum; ipsam mirandum toti mundo exemplum praebere oportebit. 1. Romae solemnissimae peragentur functiones in expiationem et gratiarum actionem. Primo die porro saeculi XX. omnes totius orbis Christifideles in spiritu sese