Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IV.
28 Nr. 2041. Festa saecularia exeunte praesente et ineunte inse- quente Saeculo in solemne obsequium Jesu Christi Redemptoris instituenda. perpessus est, ac Tharsicii martyris aemulus, ad necem quoque crebro petitus. Eum denique pietatis affectum defunctus etiam retinere visus est: quippe iacens in feretro, ad duplicem sacrarum specierum elevationem bis oculos dicitur reserasse. Igitur apparet, coetus catholicorum, de quibus loquimur, nullius in tutela melius esse posse. Propterea qua ratione Thomae Aquinati cupidam literarum iuven- tutem; Vincentio a Paulo consociationes caritatis caussa initas; Camillo de Lellis et Ioanni de Deo aegrotos et quotquot aegrotis adiuvandis dant operam, opportune commendavimus, ita, quod bonum faustumque sit et rei Christianae benevertat, suprema auctoritate Nostra, praesentium vi, sanctum Paschalem Baylon peculiarem coetuum eucharisticorum, item societatum omnium a sanctissima Eucharistia, sive quae hactenus instituae, sive quae in posterum futurae sunt, Patronum coelestem declaramus et constituimus. Atque ab eiusdem Sancti exemplis patrocinioque hunc fructum fidenter petimus, ut e populo Christiano quotidie plures animum, consilia, amorem ad Iesum Christum servatorem referant, omnis salutis summum augustissimumque principium. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium literarum transsumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constituae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXVIII Novembris MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri Anno Vicesimo. A. Card. MACCHI. Saeculum nostrum ad finem vergens, modo condigno ut finiatur, pii viri totius orbis christiani convenerunt, modum congruum solemnitatum deliberaturi. In Domino censemus proficuum, ut noscat venerabilis Clerus programma, quodque est sequens : FESTA SAECULARIA quae in solemne obsequium Jesu Christi Redemptoris exeunte praesente et ineunte insequente saeculo, instituenda praeparantur. Opportunum ducimus atque lectoribus gratum, referre, quae aguntur quaeque constituuntur a coetu virorum, qui saecularibus festis in solemne obsequium Jesu Christi Redemptoris instituendis et iamiam imminentibus praesunt. De quorum festorum opportunitate et excellentia plura nobis dicenda non arbitramur. Omnibus enim iarn sat consilium hoc notum putamus. Quod maxime porro interest, fient haec festa auspice Summo Pontifice: „ . . . Electi viri in eam devenere sententiam, ut labent is aetatis terminum solemni quodam communique religionis testimonio consecrarent, Id Nos probamus libentes(Leo PP. XIII.) Ut vero haec manifestatio nostrae fidei, charitatis atque expiationis christiani populi vere sit praesenti et futurae generationi in exemplum et signum, praeprimis, ut omnes totius orbis terrarum fideles in unum cor unamque animam uniantur oportet. Quod ut facilius et melius fiat, viri festis saecularibus praeparandis praepositi modos indicarunt, quibus, mutatis prudenter, quae pro variorum