Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
Fer. IV 18 Augusti 1897. In Congregatione Generali S. R. et U. Inquisitionis habita ab Emis ac Rmis DD. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis, praehabito- que RR. DD. Consultorum voto, iidem EEmi ac RRmi DDni responderi mandarunt: Ad I. Negative; et detur Decretum diei 31 Martii 1872 in Coimbaturen. Ad II. Affirmative quoad impedimenta impedientia, quorum dispensatio reservatur S. Sedi, ea nempe quae oriuntur ex mixta religone ut aiunt, atque ex sponsalibus et ex voto simplici perpetuae castitatis ; secus in reliquis, circa quae Episcopus uti potuerit iure suo. Feria vero VI, die 20 eiusdem mensis et anni, in solita Audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de his omnibus relatione SS. D. N. Leoni PP. XIII. SSmus Dominus resolutionem EE. ac RR. Patrum in omnibus adprobavit. Decretum autem die 31 Martii 1872 datum occasione dubii a R. P. D. Vicario Apostolico Coimbaturen. propositi, prout constat ex actis S. Congr. de Propag. Fide, sic se habet: „SSmus Dominus declaravit generatim prohibitionem concedendi absque speciali facultate dispensationes, quando in una eademque persona concurrunt impedimenta matrimonialia, non extendi ad eos casus, in quibus cum impedimento natura sua publico aliud occurrit impedimentum occultum, seu fori interni.“ I. CAN. MANCINI, S. R. et U. Inq. Notarius. III. Feria IV 24 Novembris 1897. In Cong. Gen. S. Rom. et Univ. Inquis, habita ab Emis ac Rmis DD. Card, in rebus fidei et morum Gen. Inquisitoribus, iidem Emi Patres, rerum temporumque adiunctis mature perpensis, decernendum censuerunt: Supplicandum SSmo, ut declarare seu statuere dignetur facultates omnes speciales habitualiter a S. Sede Episcopis aliorumque locorum Ordinariis concessas non suspendi vel desinere ob eorum mortem vel a munere cessationem, sed ad successores Ordinarios transire ad formam et in terminis decreti a Sup. hac. Cong. editi die 20 Februarii 1888 quoad dispensationes matrimoniales. Insequenti vero feria VI, die 26 Novembris 1897, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de his omnibus SSmo D. N. Leoni Div. Prov. Pp. XIII relatione, Sanctitas Sua Emorum Patrum resolutionem adprobavit, atque ita perpetuis futuris temporibus servandum mandavit, contrariis non obstantibus quibuscumque. IOS. CAN. MANCINI, S. R. et U. I. Notarius. Maturitas ingravescentis aetatis, nimiopere extenuatam senectute ac confectam, sed placide traductam vitam Ocsovszky Francisci, Abbatis tit. de Tissiboth, ins. collég, eccl. Tyrnaviensis Praepositi et canonici, 1. r. civitatis Tyrnav. parochi, die 30 mensis proxime superioris Januarii a. c. tandem exstinxit, anno mortalis aevi 82 completo, sacerdotii 59, canonicatus et muneris curialis 27. Nr. 1025. Facultates locorum Ordinariis concessae transeunt ad successorem. Nr. 1028. Obitus Ocsovszky Francisci et concursus pro beneficio pa- rochiali in Nagyszombat.