Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
117 XIII. Sua Maiestas, Rex noster Apostolicus, qui Augustissimus Austriae Imperator est, ante annos quinquaginta regni gubernacula suscepit. Quamvis autem ob funestissimum, quem nunc quoque deploramus omnes et lugemus, eventum, Ipsa Sua Maiestas hac anniversarii die festivitates publicas evitare intendat, nihilo tamen minus nos cohibere non possumus, quin animi devotione adeamus thronum gratiae, deprecantes: ut Deus, Regem Nostrum Apostolicum diu adhuc servet sanum et incolumem. Dispono itaque ut die 2 Decembris a. c. in omnibus archidioeceseos meae curialibus templis hymno Ambrosiano praemisso celebretur Missa cum collecta: pro Rege. Hanc insuper nactus occasionem significo Reatissimum Patrem SS. D. N. Leonem P. P. XIII. benigne annuisse pro gratia, ut quippe omnes utriusque sexus Christifideles memorata die, a lege ieiunii et abstinentiae soluti, carnibus vesci possint ac valeant. Datum Strigonii,'15 Novembris 1898. Nr. 6124. Claudius Card., AEppus.