Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

106 Si quae deinceps controversiae aut difficultates in eiusmodi probationum negotio oriantur, illas Episcopi Sacrae Rituum Congregationi subiiciant, rerum adiuncta explicate et distincte exponendo, pro singulorum casuum solutione. II. Praedicto ecclesiarum privilegiatarum indice semel confecto et publicato, nulli prorsus licebit, in aliis ecclesiis, quacumque ratione vel quovis praetextu, linguam palaeoslavicam in sacram liturgiám inducere: si quid vero secus aut contra contigerit attentari, istiusmodi ausus severa coercitione reprimantur. III. In ecclesiis, quae supra memorato gaudent privilegio, Sacrum facere et Offi­cium persolvere publica et solemn! ratione, permissum exclusive erit palaeoslavico idiomate, quacumque seclusa alterius linguae immixtione. Libri ad Sacra et ad Officium adhi­bendi characteribus glagoliticis sint excusi atque ab Apostolica Sede recogniti et adpro- bati: alii quicumque libri liturgici, vel alio impressi charactere, vel absque approba­tione Sanctae Sedis, vetiti omnino sint et interdicti. IV. Ubicumque populus sacerdoti celebranti respondere solet, aut nonnullas Missae partes canere, id etiam nonnisi lingua palaeoslavica, in ecclesiis privilegiatis fieri licebit. Idque ut facilius evadat, poterit Ordinarius fidelibus exclusive permittere usum manualis libri latinis characteribus, loco glagoliticorum exarati. V. In praefatis ecclesiis, quae concessione linguae palaeoslavicae indubitanter frumitur, Rituale, slavico idiomate impressum, adhiberi poterit in sacramentorum et sacramentalium administratione, dummodo illud fuerit ab Apostolica Sede recognitum et probatum. VI. Sedulo curent Episcopi in suis Seminariis studium provehere cum latinae linguae, tum palaeoslavicae, ita ut cuique dioecesi necessarii sacerdotes praesto sint ad ministerium in utroque idiomate. VII. Episcoporum officium erit, ante Ordinationem sacram, designare clericos, qui latinis, vel qui palaeoslavicis ecclesiis destinentur, explorata in antecessum promo­vendorum voluntate et dispositione, nisi aliud exigat ecclesiae necessitas. VIII. Si quis sacerdos, addictus ecclesiae, ubi latina adhibetur lingua, alteri debeat ecclesiae inservire, quae palaeoslavici fruitur idiomatis privilegio, Missam solem- nem ibi celebrare, Horasque canere tenebitur lingua palaeoslavica; attamen illi fas erit privatim Sacra peragere et Horas canonicas persolvere latina lingua. Idem vicissim dicatur de sacerdote, palaeoslavici idiomatis ecclesiae adscripto, cui forte latinae ecclesiae deservire contigerit. IX. Licebit pariter sacerdotibus latini eloquii ecclesiae inscriptis, in aliena ecclesia, quae privilegio linguae palaeoslavicae potitur, Missam privatam celebrare latino idiomate. Vicissim sacerdotes, linguae palaeoslavicae ecclesiis addicti, eodem idiomate Sacrum privatim facere poterunt in ecclesiis ubi latina lingua adhibetur. X. Ubi usus inyaluit, in Missa solemni Epistolam et Evangelium slavice canendi, post eorumdem cantum latino ecclesiae ipsius idiomate absolutum, huiusmodi praxis servari poterit, dummodo adhibeatur lingua palaeoslavica. In Missis autem paro- chialibus fas erit, post Evangelii recitationem, illud perlegere vulgari idiomate, ad pas­toralem fidelium instructionem. XI. Si forte in paroeciis, quae linguam habent palaeoslavicam, aliquis e fide-

Next

/
Thumbnails
Contents