Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

79 X. VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AVSTRIAE GERMANIAE HELVETIORVM LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALYTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Militantis Ecclesiae suadet utilitas, non minus quam decus, ut quos excellens virtus ac pietas altius evexit ad gloriam triumphantis, eorum solemni ritu saepius memoria instauretur. Per has enim honoris significationes antiquae subit recordatio sanctitatis, opportuna illa quidem semper, infestis autem virtuti ac fidei temporibus saluberrima. Ac praesenti quoque anno divinae providentiae beneficio fit, ut de expleto saeculo tertio ab obitu Petri Canisii, viri sanctissimi, laetari Nobis liceat, nihil magis pensi habentibus quam ut iis artibus excitentur bonorum animi, quibus per eum virum tam feliciter christianae reipublicae consultum fuit. Refert enim praesens aetas similitudines quasdam eius temporis, in quod incidit Canisius, quum novarum rerum cupidinem et liberioris doctrinae cursum ingens iactura fidei sequeretur morumque perversitas. Utramque pestem, quum a ceteris omnibus, tum impensius a iuventute propulsandam curavit alter ille post Bonifacium Germaniae Apostolus, neque solum opportunis concionibus aut disputandi subtilitate, sed scholis praesertim institutis editisque optimis libris. Cuius praeclara exempla sequuti multi etiam de vestra gente impigri homines iisdemque usi armis contra genus hostium minime rude, nunquam destiterunt ad religionis praesidium ac dignitatem, nobilissimas quasque disciplinas tueri, omnem honestarum artium cultum incenso animo persequi, libentibus ac probantibus Romanis Pontificibus, quibus solertissima semper cura fuit ut litterarum staret antiqua maiestas, et humanitas omnis nova in dies incrementa susciperet. Neque vos latet, Venerabiles Fratres, si quid Nobis ipsis maxime cordi fuit, id spectasse adolescentiam recte ac salubriter instituendam, cui rei certe, quantum licuit, ubicumque prospeximus. Nunc vero praesenti utimur occasione libenter, Petri Canisii strenui ducis exemplum ob oculos ponentes iis qui in Ecclesiae castris militant Christo, ut, quum secum reputaverint iustitiae armis arma consocianda esse doctrinae, causam religionis acrius tueri possint atque felicius. Quanti negotii munus susceperit vir catholicae fidei retinentissimus, proposita sibi causä rei sacrae et civilis, facile occurrit Germaniae faciem intuentibus sub initia rebellionis lutheranae. Immutatis moribus atque in dies magis collabentibus, 15 Nr. 5154. Sanctissimi Domini Nostri Leonis Divine Providentia Papae XIII epistola ency- clica ad Archi- episcopos et Episcopos Avstriae Ger­maniae Hel- vetiorvm. De memoria sae- cviari B. Petri Canisii.

Next

/
Thumbnails
Contents