Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

59 — Haec autem mira coniunctio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, ad eum veniemus et mansio­nem apud eum faciemus,1 attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedica­tur. Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia ; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi iustus est particeps. Atque illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nominari Sanctum, ideo etiam quod ipse, primus summusque Amor, animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demum amore in Deum continetur. Quapropter Apostolus quum iustos appellat templum Dei, tales non expresse Patris aut Filii appellat, sed Spiritus Sancti: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo — Inhabitantem in animis piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium multis modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrina, Quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione doni primi; unde dicit Augustinus, quod per donum quod est Spiritus Sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi.3 In his autem muneribus sunt arcanae illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti Spiritus identidem in mentibus animisque excitantur ; quae si desint neque initium viae bonae habetur, neque progressiones, neque exitus salutis aeternae. Et quoniam huiusmodi voces et motiones occulte admodum in animis fiunt, apte in sacris paginis similes nonnunquam habentur venientis aurae sibilo ; easque Doctor Angelicus scite confert motibus cordis, cuius tota vis est in animante perabdita : Cor habet quamdam influentiam occultam, et ideo cordi comparatur Spiritus Sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unitb — Hoc amplius, homini iusto, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis quae proprie dicuntur Spiritus Sancti donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocibus atque impulsioni facilius prompt.iusque obsequatur ; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium sancti­moniae adducant, tantaeque excellentiae ut in caelesti regno eadem, quamquam per­fectius, perseverent. Ipsorumque ope charismatum provocatur animus et effertur ad appetendas adipiscendasque beatitudines evangelicas quae, perinde ac flores verno tempore erumpentes, indices ac nunciae sunt beatitatis perpetuo • mansurae. Felices denique sunt fructus ii, ab Apostolo enumerati,5 quos hominibus iustis in hac etiam •caduca vita Spiritus parit et exhibet, omni refertos dulcedine et gaudio; cuiusmodi esse debent a Spiritu, qui est in Trinitate genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas.e — Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se per velamen imaginum in testamento vetere exhibuit, plenam sui copiam effudit in Christum in eiusque corpus mysticum, quae est Ecclesia; atque homines in pravitatem et corruptelam abeuntes praesentia et gratia sua tam salutariter revocavit, ut iam non de terra terreni, longe alia saperent et vellent, quasi de caelo caelestes. Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti bonitatem in nos 1 1 Ioann. XIV, 23. — 2 I Cor. VI, 19. — 8 Summ th. l a, q. XXXVIII, a. 2. — S. Aug. de Trin. 1. XV, c. 19. — 4 Summ th. 3-a. q. VIII, a 1 ad 3. — 5 Gal. r. 22. — 6 S. Aug. de Trin. 1. VI, c. 9.

Next

/
Thumbnails
Contents