Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

53 VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQ.VE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Divinum illud munus quod humani generis causá a patre acceptum Iesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes fiant in sempiterna gloria beatae, ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cuiusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad me omnes; Ego sum vita; Ego sum pastor bonus. Hic tamen, secundum altissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque ineunda memoratu ea sunt quae Christus, paulo ante quam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit: Expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos\ Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecto accessuram ab adventu Spiritus Sancti: quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eumdemque fore qui opus a s^metipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatione mundi ornavit caelos2 et replevit orbem terrarum3, in eiusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — Iamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari, ipso opitulante, continenter studuimus; religiose insistentes idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro, cuius etiam dignitas in indigno lierede non deficit.4 Hoc adducti consilio, quae­cumque iu perfunctione iam diuturna summi pontificatus aggressi sumus instandoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae 1 1 Ioann. XVI, 7. — 2 lob XXVI, 13. — 3 Sap. 1, 7. — 4 S. Leo M. ser■ II. in anniv. ass. suae. 10 VI. Nr. 3084. S. D. N. Leonis D. P. Papae XIII epistola en- cyclica.

Next

/
Thumbnails
Contents