Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

17 Denique ad dispensationem quod spectat singularem, fidelibus in principe regni urbe degentibus concessam, observare vacat, perperam nonnullos intellexisse dispositionem Ordinarii praetendentes autumantesque, esum carnium ibidem omnibus indiscriminatim feriis sextis per annum esse permissum. Hoc sane non tam dispen­satio, quam abrogatio potius fuisset legis abstinentiae, quod absonum est, nec unquam fuit in mente. Siquidem, prout per se patet, legem abstinentiae in metropoli, ob peculiaria circumstantiarum adiuncta, relate tantum ad dies ieiunio consecratos mitigare consilium mentis erat, minime vero extendere similem gratiam ad ferias sextas per annum, quae ubique et ab omnibus in universa archidioecesi abstinendo a carnibus servari debent; excipiuntur tantum illi, qui in tabernis et diversoriis victum sumere cogun­tur: hi namque prout dilucide edictum est, (pag. 11.) carnibus vesci poter,unt omnibus diebus, si feriam VI Parasceves et vigiliam Nativitatis Domini excipias. Haec dum mentis consilium explicaturus animadverto, simul significo, me novam dispen­sationem hoc in negotio apostolicam, mox suo tempore publicaturum, quam primum quippe ad manus devenerit meas. Interim, quae disposueram, serventur. Sacratissima c. et r. Maiestas apostolica, vigore clementissimae die 28 Januarii 1897. emanatae resolutionis Gustavum e Comitibus Majláth curiae Komárom administratorem, in episcopum cum iure successionis benigne nominare dignata est ad latus Excellentissimi ac Rmi Dni Ordinarii Transylvaniensis. Item resolutione regia die 23. Januarii 1897. emanata canonici ecclesiae collég. Tyrnavien. nominati sunt: Leonardus Krchnyák E. M. S. can. hon. v. a. d. et parochus ecclesiae Dejthe, necnon Aemilius Concilia secretarius officii Vicariatus aeppalis Tyrnavien. In consistorio, quod cum Ven. Capitulo meo Metropolitano die 9 Febr. a. c. celebravi, decima seu ultima instituti s. Adalberti Ep. M. praebenda collata est Eugenio Szilágyi em. par. ecclesiae Imely, sacerdoti rude donato. In eodem simul consistorio, optimae voluntatis specimen exhibere percupiens universis fati instituti membris* facultatem tribui peculiaris ac honorifici distinctivi instar, cingulum — minime tamen pallium aut birretum — violacei coloris deferendi. Pro binis beneficiis per promotionem ac respective resignationem vacantibus concursus usque 31 Martii a. c. duraturus publicatur. Profecto nemo unus mirabitur summam difficultatem nummariam, qua Romanus Pontifex de die in diem magis premitur, si animo perpendat, quanta pecu­niae vis, ubique terrarum in res catholicas quotannis conficienda veniat, quam ingentes impensae sint ad corpus ecclesiae regundum necessariae. Crescentibus itaque, cum propagatione christiani nominis, indigentiis, fidelium quoque beneficam eatenus volun­Nr. 983. Mutationes in statu personali Clferi. Nr. 1026. Praebenda Adalbertina collata. Nr. 1200. i Concursus pro beneficiis Dejthe et Ásvány. Nr. 1203. , De stipe Pe- triana in sin- ' gulis ecclesiis 1 corroganda. i

Next

/
Thumbnails
Contents