Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
15 SACRA RITUUM CONGREGATIO. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. ad levamen animarum quae in Purgatorio detinentur, Sacrae Rituum Congregationi facultatem indulgere dignatus est, qua singulis petentibus S. R. E. Cardinalibus, Episcopis, aliisque Praelatis, quibus Oratorii privati privilegium de iure competit, permitti possit in eodem Oratorio unica Missa privata de Requie, defuntis applicanda infra hebdomadam diebus non impeditis a Festo ritus duplicis, quod iure translationis pollet, a Dominicis aliisque Festis de praecepto servandis necnon a Vigiliis, Feriis Octavisque privilegiatis; et servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 8 Iunii 1896. MONTIS ALBANI. Rmus Dnus Adulphus Fiard Episcopus Montis Albani a S. Rit. Congne sequentis Dubii solutionem humillime flagitavit, nimirum: Utrum prohibitio recitandi in Ecclesiis seu oratoriis publicis Litanias de quibus agitur in Decretis S. Rit. Congnis 6 Martii 1894 et 28 Nov. 1895 complectatur etiam quamlibet earum recitationem, a pluribus coniunctim in Ecclesiis vel Oratoriis publicis, absque, ministri Ecclesiae qua talis interventu factam *? Et S. eadem Congr. referente subscripto Secretario, exquisito voto Comis- sionis Liturgicae, omnibus mature perpensis, ad propositum Dubium respondendum censuit: Affirmative. Atque ita rescripsit. Die 20 Iunii 1896. t CAJ. Card. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Fraefi Aloisius Tripepi, S. C. Rit. Secret. Eme et Rme Domine. Nonnullis abhinc annis Christifideles ex toto orbe pias oblationes conferres coeperunt ad erigendum Templum Sancto Ioachim in Urbe dicandum, ut perenni1 monumento faustissimi iubilaei Episcopalis Sanctissimi Domini Nostri Leonis PP. XIII memoriam consecrarent. Constitutum erat Templum absolvere et Summo Pontifici offerre in ipso iubilari anno millesimo octingentesimo nonagesimo tertio; sed ex sententia non successit. Etiam nunc, post tres annos a celebrata iubilari solemnitate, aedificium ita imperfectum conspicitur, ut in opus absolvendum magnos sumptus et haud exiguum tempus impendere necesse sit. Haec perspiciens Sanctissimus Dominus Noster die 24 Augusti elapsi anni 1896 Visitatorem Apostolicum Ecclesiae S. Joachim designavit infrascriptum Cardinalem Gotti, duobus additis Convisitatoribus, videlicet Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Iosepho Maria Constantini Archiepiscopo tit. Patrensi, et Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Beniamino Cavicchioni Archiepiscopo tit. Nazianzeno. Qui, dum assignato munere fungerentur, comperuerunt pecuniae vim iam impensam fuisse duplo maiorem praestituta: ingentia insuper debita superesse solvenda pro operibus hactenus factis; sumptum denique magnum impendendum esse ad aedificium complendum. Nr. 1256. Privilegium Praelatis concessum respectu Missae de Requiem. Nr. 1257. Litaniae prohibitae in ecclesiis publicis. Nr. 862. Significatio ex Urbe profecta, templum s. Joachim respiciens.