Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
11 28. Expedit ut in pravorum librorum denunciation non solum libri titulus indicetur, sed etiam, quoad fieri potest, causae exponantur ob quas liber censura dignus existimatur. Iis autem ad quos denunciatio defertur, sanctum erit, denunciantium nomina secreta servare. 29. Ordinarii, etiam tamquam Delegati Sedis Apostolicae, libros, aliaque scripta noxia in sua Dioecesi edita vel diffusa proscribere, et e manibus fidelium auferre studeant. Ad Apostolicum iudicium ea deferant opera vel scripta, quae subtilius examen exigunt, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum, supremae auctoritatis sententia requiri videatur. TITVLVS II. DE CENSVRA L1BRORVM. CAPVT I. De Praelatis librorum censurae praepositis. 30. Penes quos potestas sit sacrorum bibliorum editiones et versiones adpro- bare vel permittere ex iis liquet, quae supra (n.° 7) statuta sunt. 31. Libros ab Apostolica Sede proscriptos nemo audeat iterum in lucem edere: quod si ex gravi et rationabili causa, singularis aliqua exceptio hac in re admittenda videatur, id nunquam fiet, nisi obtenta prius sacrae Indicis Congregationis licentia, servatisque conditionibus ab ea praescriptis. 32. Quae ad causas Beatificatiouum et Canonizationum Servorum Dei utcumque pertinent, absque beneplacito Congregationis Sacris Ritibus tuendis praepositae publicari nequeunt. 33. Idem dicendum de Collectionibus Decretorum singularum Romanarum Congregationum : hae nimirum Collectiones edi nequeant, nisi obtenta prius licentia, et servatis conditionibus a moderatoribus uniuscuiusque Congregationis praescriptis. 34. Vicarii et Missionarii Apostoliéi Decreta sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositae de libris edendis fideliter servent. 3Ö. Approbatio, librorum, quorum censura praesentium Decretorum vi Apostolicae Sedi vel Romanis Congregationibus non reservatur, pertinet ad Ordinarium loci in quo publici iuris fiunt. 36. Regulares, praeter Episcopi licentiam, meminerint teneri se, sacri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi facultatem a Praelato, cui subiacent, obtinere. Utraque autem concessio in principio vel in fine operis imprimatur. 37. Si Auctor Romae degens librum non in Urbe, sed alibi imprimere velit, praeter approbationem Cardinalis Urbis Vicarii et Magistri Sacri Palatii Apostoliéi, alia non requiritur. CAPVT II. De censorum officio in praevio librorum examine. 38. Curent Episcopi, quorum muneris est facultatem libros imprimendi ■concedere, ut eis examinandis spectatae pietatis et doctrinae viros adhibeant, de quo-