Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIII.
103 XIII. Facultate speciali, quam Sacrorum Hungáriáé Antistites ab Apostolica Sede, a temporibus inde ss. oecumenici concilii Vaticani, identidem impetravere ad septennium duraturam, quippe dispensandi omnes et singulos suae cuiusque dioeceseos fideles a carnium abstinentia cuiusvis hebdomadae, iis tamen exceptis quae ieiunio consecrata sunt, ad exspirationem properante, supplices Beatissimo Patri, meo caeterorumque regni praesulum nomine adhibui preces, humillime postulans, quatenus gratia haec apostolica denuo proferatur. Quibus meis precibus rescriptum est : „Feria VI. die 3. Septembris 1897. SSmus D. N. Leo divina providentia Papa XIII. in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, audita relatione suprascripti supplicis libelli, benigne annuit pro gratia, qua Emus ac Rmus D. Card. Archiepiscopus Strigonien. et reliqui Rssmi DD. Hungáriáé Episcopi impertiri possint indultum abstinentiae hucusque concessum donec aliter a S. Sede provisum fuerit. Contrariis quibuscunque non obstantibus. I: Can: Mancini m. p. S. R. et U. I. Not. L. S.“ Nr. 5980. Dispensatio apostolica in lege abstinentia diebus Sabbati per annum. Huius igitur apostoliéi indulti vigore, omnes et singulos meae archidioeceseos fideles a carnium abstinentia diebus Sabbati per annum dispenso ita, ut nisi his Sabbatis vigilia cum ieiunio occurrat, carnibus vesci valeant ac insuper, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum quaecunque salubria condimenta adhibere possint. Volo denique ut singuli sacri curiones ea omnia, quae alias circa hanc materiam in Circularibus archidioecesanis (a. 1870. Nr. 2471. — a. 1876. Nr. 4538. — a. 1883. Nr. 6180. — a. 1890. Nr. 7013.) dicta inculcataque sunt regustantes, Dominica prima Adventus ex ambone publicent fidelesque suos curiatos debito modo eatenus edoceant. Praesentibus ad incertum tempus valituris, donec quippe S. Sedes Apostolica abstinentiae legem Decreto Generali in novum ordinem redegerit. Clementissima Regis Apostoliéi resolutione, die 28 Octobris a. c. emanata, Rmus Hetyey Samuel E. M. S. Canonicus, Abbas tit., Cancellariae meae Director, in episcopum Quinque Ecclesiarum nominatus est. Non dubito quin omnes, qui aeque Ecclesiam atque Patriam una mecum diligitis, sincera mente de tali promotione gratulemini, siquidem infulas viduatae Quinque Ecclesiarum dioeceseos tali viro concreditas cernimus, qui sacerdos est secundum cor Jesu. Prospera igitur quaeque Illmo Antistiti ominantes, supremum precamur animarum Pastorem Jesum Christum, ut qui honoris eidem fuit auctor, in admini- stratione sit praesidium et robur. Nr. 6885. Novus Quinque Ecclesiarum Antistes: Hetyey Samuel. 18