Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

101 Dubium IY. — An ad indulgentias lucrandas Consecrationis formula per parochum rectorem in facie ecclesiae adhibenda sit? Provisum in Statutis sub n. 5, nempe: Non indigere essentialiter. Dubium V. — An ad familiam per parochum in ecclesia consecrandam, cunctos domesticos personaliter se sistere opus sit? Non indigeref si caeteris conditionibus ipsi domestici satisfaciant. Nomina vero domesticorum in Regesto adnotanda sunt. Dubium YI. — An ad lucrandas indulgentias, per praesentiam solius patris- familias vel matrisfamilias satisfiat? Indulgentiae lucrantur a quibus formula recitatur vel preces praescriptae. Dubium VII. — An parochus, qui est rector in sua parochia, cum dome­sticis suis Piae Consociationi se adscribere et aggregare queat? Affirmative. Dubium VIII. — An parochus, quando senectute vel adversa valetudine confractus, officia Piae Consociationi coniuncta alii presbytero committit, etiam privi­legia et indulgentias a Sede Apostolica parocho concessa, illi presbytero suas vices gerenti delegare valeat ? Affirmative. Servatis tamen regulis luris Canonici quoad Delegationem. Datum Romae, ex Aedibus Vicariatus, die 28 Martii 1897. RAPHAEL CHIMENTI Piae Adsociationis a Sacra Familia Secret. Mezei Rudolphus ins. coll. eccl. Posonien. canonicus subitanea morte, quippe ex ictu apoplectico profecta, susceptis tamen sacramentis 15 curr. vivere desiit, anno mortalis aevi 62, saeerdotii 39. Deum, qui suorum gloria est sacerdotum, sacrum ad aram facturi precibus exoremus, ut fatis functum, in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decora­tum, in coelesti sede gloriosa constituat. Pro beneficiis his rite complendis praesentibus concursus publicatur usque finem Octobris a. c. duraturus. Diebus 22 et 23 curr. mensis Septembris praescriptum prosynodale exa­men, sequentes adioec. huius presbyteri, secundo cum successu subivere: Bleszkdny Franciscus coop. Budapestini ad s. Josephum. Erdössy Stephanus administrator in Érsekiéi. Gratzer Franciscus cooperator in Stomfa. Jakubéczy Ernestus administrator in Alsóbottfalu. Novák Franciscus cooperator in Kemencze. Novák Joannes cooperator in Szomolány. Prágay Josephus cooperator in Érsekújvár. Rákóczy Josephus cooperator in Majthény. Nr. 6081. Obitus Cano­nici Mezei Rudolphi. Nr. 6082. Concursus pro parochiis Vásr- Sz.-Kereszt et De j the. Nr. 6006. In prosynodali examine ap­probati.

Next

/
Thumbnails
Contents