Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
99 benevolentiae testimoniis, receperunt. — Eiusmodi Decessorum Nostrorum exemplis permoti, Nos etiam, Venerabiles Fratres, vehementer hortamur vos atque obsecramus, quod saepe iam fecimus, ut sacrae huius militiae singularem curam adhibeatis, atque ita quidem, ut, vobis adnitentibus, novae in dies evocentur undique copiae atque scribantur. Vestra opera et eorum, qui e clero subdito vobis curam gerunt animarum, noscant ceteri e populo, atque ex veritate aestiment, quantum in ea Sodalitate virtutis sit, quantum utilitatis ad aeternam hominum salutem. Hoc autem contentione poscimus eo maiore, quod proximo hoc tempore iterum viguit pulcherrima in sanctissimam Matrem pietatis manifestatio per Rosarium, quod perpetuum, appellant. Huic Nos instituto libenti animo benediximus ; eius ut incrementis sedulo vos naviterque studeatis, magnopore optamus. Spem enim optimam concipimus, laudes precesque fore validissimas, quae, ex ingenti multitudinis ore ac pectore expressae, nunquam conticescant ; et per varias terrarum orbis regiones dies noctesque alternando, conspirantium vocum concentum cum rerum divinarum meditatione coniungant. Quam quidem laudationum supplicationumque perennitatem, multis abhinc saeculis, divinae illae significarunt voces, quibus Oziae cantu compellabatur Iudith : Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram, . . . quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum. Iisque vocibus universus populus Israel acclamabat: Fiat, fiatd Interea, caelestium beneficiorum auspicem, paternaeque Nostrae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles Fratres, et clero populoque universo, vestrae fidei vigilantiaeque commisso, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XII Septembris MDCCCXCVII, Pontificatus Nostri anno vicesimo. LEO PP. XIII. E S. R. ET U. INQUISITIONIS CONGREGATIONE. Beatissime Pater, Episcopus Mimatensis in Gallia, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter exponit : Ex decreto S. Inquisitionis 23 Iunii 1886, cuilibet confessario directe absolvere licet a censuris etiam speciali modo S. Pontifici reservatis, in casibus vere urgentioribus, in quibus absolutio differri nequit absque periculo gravis scandali vel infamiae, iniunctis de iure iniungendis, sub poena tamen reincidentiae in easdem censuras, nisi saltem infra mensem per epistolam et per medium confessarii absolutus recurrat ad S. Sedem. Dubium tamen oritur pro casu quo nec scandalum, nec infamia est in absolutionis dilatione, sed poenitens censuris papalibus innodatus in mortali diu permanere debet, nempe per tempus requisitum ad petitionem et concessionem facultatis absolvendi a reservatis ; praesertim quum Theologi, cum S. Alphonso de Ligorio, ut quid durissimum habeant pro aliquo per unam vel alteram diem in mortali culpa permanere. ' lúd. XIII, 23 et seqq. Nr. 6083. Dubium quoad absolutionem a casibus reservatis.