Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
80 sub tempus Pentecostes, quo Spiritu s. Apostoli fuere repleti, quoque plerumque Confirmatio solet administrari, edisseratis de omnium rituum, quibus administratur, mystica significatione, explicetisque luxius naturam, vim, dignitatem, characterem, fructus. Monendi sunt pariter fideles, non omnibus indiscrimination pueris hoc conferri Sacramentum, sed tantum iis, qui rationis usum iam sunt adepti proinde septem annorum aetatem, qua rationis lumen illucescere solet, communiter requiri. In id deinde impensa navitate elaboretes, ut cum necessariis animi corporisque dispositionibus hoc suscipiatur Sacramentum ; ideoque curabitis, ut qui ad recipiendum ipsum erunt admittendi, fidei rudimenta, necnon huius Sacramenti naturam et efficaciam, quantum fert aetas et capacitas animi, calleant. Innuendum pariter decere quam maxime, iuxta priscum Ecclesiae morem, aetate praesertim adultiores, ut ieiuni confirmationem accipiant, ubi matutinis horis ab Episcopo dispensatur. Quod tamen non stricti praecepti est, sed consilii. Quum vero hoc Sacramentum vivorum sit, et in statu gratiae recipi debeat, necesse est ut illud suscepturi nulla lethali culpa sint inquinati ; secus etenim characterem quidem reciperent, non tamen septiformen Spiritus s. gratiam. Curabunt itaque parochi, ut antequam adulti, qui rationis usu pollent, confirmentur, omnes animarum sordes abluere in sacro tribunali confessionis non praetermittant. Quod nos attinet, animarum saluti providere volentes, praesentibus facxxltatem tribuimus omnibus sacerdotibus approbatis, in favorem confirmandorum valituram, absolvendi a casibus Nobis quomodocunque reservatis. Antiquissimam Ecclesiae consuetudinem sectari cupientes, in huiusce Sacramenti administratione Patrinos adhiberi volumus, qui duces sint et monitores Confirmandorum ; sed unus tantum pro unoquoque, et quidem mas pro maribus, foemina pro foeminis, insuper distincti ab iis, qui in baptismate susceperunt confirmandum (cap. In cat. 100. de cons. dist. 4.) ipsique confirmati ac proinde minime homines heterodoxae fidei. Electi autem patrini manum dexteram iuxta receptam et adpro- batam Ecclesiae consuetxxdinem super dexterum confirmandorum humerum constanter teneant, dum illi Confirmationis Sacramento donantur. (S. R. C. 20. Sept. 1749. Taurin.) Die et hora indicta adsint confirmadi in ecclesia ad s. functionem destinata, decenti habitu, lota fronte, capillis modeste compositis, non autem sic protensis, ut frontem contegant, ne et capilli inungantur, quod in primis de foeminis dictum esse volumus, quae insuper abstineant a nimia pompa et immodica vanitate. Sacra autem durante caeremonia silentium et devotio ab omnibus adstantibus servetur, ac proinde ne quis tumultu, risu, blaterationibus actionem sacram perturbet, duo saltem sacerdotes aetate ac prudentia maturi continuo ecclesiam perlustrent atque silentium debitumque ordinem servare satagant. Hi quoque invigilabunt, ne quis ad s. unctionem recipiendam accedat, qui primae manuum impositioni non interfuerit axxt ante ex ecclesia discedat, quam sacer absolvatur ritus. Quae hactenus de chrismatis Sacramento innuimus summa eorum est, quae a parochis, non tam nudis verbis et oratione, quam inflammato pietatis studio explicanda sunt, ut et ea in animis, intimisque fidelium cogitationibus inserant. Confirmatos denique hortari non cessent, ut quia milites Christi effecti sunt, pro Christo eiusque Cruce ac Fide fortiter dimicare haud renuant, Evangelium Christi non