Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
55 yin. SACRORUM RITUUM CONGREGATIO. I. DUBIUM. Sacra Rituum Congregatio ad Decreta, quibus indulget Missam solemnem vel etiam Missas lectas in aliqua extrinseca festivitate, solet adiicere clausulam: „dummodo non omittatur Missa Conventualis vel Parochialis, Officio diei respondens, ubi eam celebrandi adsit obligatio.“ Porro nonnulli Ecclesiarum Rectores huiusmodi clausulae declarationem ab eadem Sacra Congregatione humillime rogarunt; et ipsa Sacrorum Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, re accurate perpensa, declaravit obligationem in casu quoad Missam Conventualem, Officio diei respondentem, adesse pro Ecclesiis, in quibus ea die fit Officiatura Cboralis, iuxta Decretum 6 Iunii 1888 ad II; quoad vero Missam Parochialem, eam Officio diei conformem esse debere, quando peragenda sit cum applicatione pro populo. Atque ita rescripsit. Die 21 Februarii 1896. CAP Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. f S. Aloisius Tripepi Secretarius. II. PLATEN. Rmus Dnus Marianus Palermo, Episcopus Platien., a Sacra Rituum Congregatione sequentium Dubiorum solutionem humillime flagitavit; nimirum : I. An in accessu Episcopi Ordinarii ad Ecclesiam Cathedralem, rei divinae peragendae causa, sive ipse celebraturus sit sive alter, aera turris campanariae pulsari debeant ? II. Utrum in casu teneantur Canonici Episcopum, cappa vel habitu chorali indutum, comitari et deducere ? III. An in expositione privata, quando populus benedicitur cum Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, pyxide clauso, ipsa pyxis cooperienda sit velo humerali ? IV. Utrum, benedicto Coemeterio, censeri debeat benedicta etiam Ecclesia, eidem adnexa, et viceversa ? Sacra porro Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, Dubiis accurate perpensis, respondendum censuit : Ad I. „Affirmative, ad normam Caeremonialis Episcoporum.“ Ad II. „Stetur Caeremoniali et Decretis.“ Ad III. „Affirmative, iuxta Decretum in una Meliten. 23 Februarii 1839.“ Ad IV. „Negative ad utrumque." Atque ita rescripsit. Die 21 Februarii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. -j- S. A. Tripepi Secretarius. Nr. 1852. De Missa Con- ventuali vel Parochiali. Nr. 1853. Varia dubia. io