Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
53 3. in omnibus ecclesiis (etiam regularium), ubi Dominicis sacrum fieri consuevit, celebretur Missa solemnis seu cantata, cui ut interessé possint, praevie invitandi sunt magistratus civiles atque officiales etiam militares. In ecclesiis quidem ubi plures sunt sacerdotes, Missa celebretur votiva solemnis de s. Stepbano protorege (prout 20. Augusti notatur in calendario, ast ritus et Praefatio erit paschalis), sin vero, unicum fit sacrum, sumatur Missa currentis officii, cum commemoratione s. Stephani quarto loco, caeteris orationibus alias imperatis, hac vice omissis; 4. expleta missa solemni, Sanctissimo Sacramento debita reverentia ex abernaculo deprompto, celebrans genuflexus ad aram cum populo fideli pariter in genua provoluto, eliciet actum virtutum theologicarum : fidei, spei et charitatis. Cantatis deinde strophis „Tantum ergo“ et „Genitori“, additaque oratione de Sanctissimo, praemissa incensatione eiusdem, populus benedicatur et dimittatur. Nota. In pagis autem et alibi, si commode fieri potest, permittimus imo probamus, ut attentis cuiusque loci circumstantiarum adiunctis, post Missam cantatam brevis cum Sanctissimo processio eucharistica circa ecclesiam institui possit, ad quam in quantum possibile vocentur fideles ecclesiarum quoque filiarum, sub cruce et vexillis ecclesiasticis ad matrem accessuri, et processionem comitaturi. Ac proinde, quae superius praescribuntur fiant, posteaquam processio in ecclesiam fuerit reversa. 5. In cultu autem divino pomeridiano hac eadem Dominica servando, Rosarium B. AI. V. (5 decades) coram Sanctissimo Sacramento ad Beatissimi Patris nostramque intentionem recitari volumus et mandamus, nec non pro conclusione perpulchram Pauli Esterházy orationem ad Magnam Hungarorum Dominam, ut ipsa pro nobis intercedente, cunctis periculis expediti in avita patrum fide firmemur. Quo igitur ordinatio haec nostra et solemnium eatenus gratiarum actionum celebratio fideli etiam populo innotescat, concionatores eandem Dominica antecedente seu 3 Mai ex ambone promulgabunt, omnesque ad devote pro ecclesia et patria fundendas preces invitabunt. De celebrandis autem in scholis millenaribus festivitatibus speciale nostra auctoritate dedimus mandatum, quod heic adiectum ubique observandum ad omnes scholarum rectores hisce dimittimus. ORATIO ad B. M. V. Magnam Hungarorum Dominam. Oremus. Deus, qui intercessione b. Mariae Virginis, gentem nostram innumeris cumulasti beneficiis: concede propitius ; ut quam ab origine Immaculatam, protorege beato Stephano auctore Magnam Dominam celebramus et Patronam veneramur in terris, perenni eius consortio laetemur in coelis. Per Christus Dominum nostrum. Amen. Könyörögjünk! Úristen, ki a boldogságos szűz Máriának közbenjárása által nemzetünket számtalan kegyelemmel elhalmoztad : engedd nagykegyesen, hogy a kit mindenkoron szeplőtelennek, sz. István első királyunk kezdeményezésére Nagyasszonyunknak magasztalunk és különös pártfogónk gyanánt tisztelünk e földön, annak társaságában örökéltig örvendjünk a menyégben. A mi Urunk Jézus Krisztus által. Amen.