Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
48 Celebratio sub quibus cautelis permittenda sacerdotibus exteris. Tabella in sa- cristia applicanda praescribitur. Nr. 1667 Mors Sullay Rudolphi et concursus pr< parochia Spácza. trahere longiorem, imo sedes habere fixas sacerdotes, quin sciatur unde sint aut quo vadant, quid sibi velint aut unde vivant. Quod vero hac in re dolendum est maxime admitti tales ab Ecclesiarum parochis seu rectoribus ad sacrum faciendum, haud requisitis prius ad praescriptionem canonum (Cone. Trid. sess. XXIII. c. 16.) litteris suorum Antistitum, aut si fuerint regulares suorum Superiorum testimonialibus. Malo huic mederi volentes, praesentium tenore singulis et universis Ecclesiarum parochis atque rectoribus observationem praescriptionum canonicarum inculcantes simul prohibemus ne sacerdotes exteros, si noti sint, ultra octo dies, si ignoti, ne semel quidem ad sacrum celebrandum admittant, nisi litteras testimoniales — in metropoli regni a Vicario nostro aeppali recognitas seu subsignatas — exhibuerint. Excipiuntur illi tantum peregre proficiscentes aut occasione in primis millenarium festivitatum metropolin regni visitantes, qui saltem uni ex ministris ecclesiae, in qua celebrare desiderant, vel alteri personae fide dignae probe sunt noti, aut quorum commendatitae litterae, recenti omnino dato ac subscriptione proprii episcopi aut praelati munitae, dignoscuntur ab aliquo ex ministris (parocho vel cooperatore) ecclesiae ut certo authenticae. Quoniam vero cautelae hae ideo sunt praescriptae, ne quis censuris irretitus aut alias indignus accedat ad celebrandum sacerdos ignotus, hinc suapte sequitur minime posse parochum aut ecclesiae rectorem sacerdotes exteros sacrum facere et pietati vacare intendentes a celebrando arcere testimonialibus rite provisos, neque licere exigere ut sacerdotes exteri pridie se iam parocho insinuent celebraturi, sed sufficit si summo mane in sacristia exhibeant parocho aut eius vices gerenti necessaria documenta. Rectorum autem erit ecclesiarum providere, ut tempore solemnitatum millenarium, sufficienti quotidie ac praesertim diebus Dominicis adsint numero ministri, celebrare volentibus ad aram deservituri, prout et ipsorum erit curare ut paramenta semper praesto sint congruentia rubricis necnon omnia ad sacrificium requisita ac necessaria. Dabunt pariter operam singuli et universi ad quos attinet, ut aeditui humanitate sacerdotes exteros praeveniant atque debita urbanitate, eos tamen sine veste talari nullo modo et nullo sub praetextu celebrare permittant. Denique ad maiorem exterorum sacerdotum commoditatem, ne scilicet ante celebrationem in nomen Antistitis aut de orationibus imperatis inquirere debeant, praesentibus mandamus, ut in omnibus civitatum ecclesiarum sacristiis propatulo loco apponatur Tabella concinne maiusculis litteris, bene conspicuis exhibens : 1. nomen Antistitis et Patroni ecclesiae; 2. orationes imperatas, i. e. in omnibus missis cantatis imperatas esse orationem pro Papa et pro Rege, in missis vero privatis nullas imperari, nisi durante hoc anno millenari diebus Sabbathi: de B. M. Virgine; Dominicis vero: de Protorege s. Stephano. Adnotetur pariter in eadem tabella diebus Domini in missis cantatis ad libitum celebrantis omitti posse unam aut aliam orationem secus imperatam, si collectarum numerus per addendam orationem hoc anno imperatam de S. Rege Stephano nimium in modum excresceret. Die 19 currentis mensis, coelesti moribudorum patrono, b. Josepho sacra, 3 post diuturnum gravemque morbum obiit sacramentis rite provisus Sullay Rudolphus parochus ecclesiae Spácza, a. aet. 57. sacerdoti 35.