Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

46 Nr. 1235. Mutationes in statu personali. Nr. 1447. Concursus pro parochia Lo- zorno et Leányvár. Nr. 1404. Promotio ad s. ordines. IV. In Ecclesiis Parochialibus nullam habentibus Chori obligationem, et in quibus tamen decantantur Vesperae diebus festivis absque Completorio, ipsae Vesperae in festo Purificationis B. Mariae Virginis concludendae sunt cum Antiphona: „ Alma Redemptoris Mater11, vel cam altera: „Ave, Regina Coelorum“? V. An servari possit immemorabilis consuetudo, qua in Officiis Defunctorum, quae peraguntur infra annum cum aliqua solemnitate, praesertim diebus obitus et anniversariis, semper decantetur primum Nocturnum cum Laudibus recitatis, non omisso cantu Invitatorii: „ Venite, exultemus“ ? Sacra autem Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisita Commissionis Liturgicae sententia, reque mature perpensa, respondendum censuit : Ad I. „Ex duobus festis primariis aut secundariis eiusdem ritus et classis, praecedentia competit digniori: in paritate vero dignitatis, competit festo, diei men­sis affixo.“ Ad II. „Festum, de quo agitur, ex communi lege ad instar simplicis per­petuo redigendum foret : verum de speciali gratia, reponatur prima die, a duplici minore libera, et festum semiduplex fiat simplex.“ Ad III. „Affirmative.“ Ad IV. „Affirmative ad primam partem : Negative ad secundam.“ Ad V. „Serventur Rubricae Ritualis et Breviarii Romani.“ Atque ita rescripsit et servari mandavit. Die 21 Februarii 1896. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. -j- S. Aloisius Tripepi Secretarius. Jaros Carolus neomysta accepta missione nominatus est cooperator in Hegy- bánya, — Juhász Stephanus neomysta in Ipolynyék. — Cooperatores translati sunt: Kanyó Josephus ad Kemencze, — Rácz Joannes ad Nagymagyar, — Haris Josephus ad Guta, — Prágay Josephus ad Érsekújvár. Guerk Josephus missus est pro subsidiario ad Magaslak, — Székács Ladislaus autem ad Bakabánya. Pro beneficiis parochialibus rite complendis concursus usque 15 Aprilis duraturus publicatur. Die 6 Martii in sacello seminarii Strigon. ministerio manum Ven. Fratris ac Vicarii mei Generalis, Illmi ac Rmi Dni Josephi Eppi Boltizár primam tonsuram simulque ordines minores susceperunt 18 alumni archidioecesani et unus frater 0. Cap. ; diebus vero 7, 8 et 9 eiusdem mensis ibidem ad s. subdiaconatus, diaconatus et respective presbyteratus ordinem promoti sunt : Farkas Ladislaus, Jaros Carolus, Juhász Stephanus et Lukács Joannes ad titulum archidioeceseos, item religiosus Fr. Hammedinger Franciscus 0. Cap. ad titulum paupertatis. Datum Strigonii, 13 Martii, 1896. a a ■ Claudius Card. AEppus.

Next

/
Thumbnails
Contents