Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

31 IY. Quum primaevus Christifidelium, qui teste s. Scriptura „perseverantes erant in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus“ (Act. Ap. II. 42.) charitatis refrigesceret fervor atque labentibus saeculis Christo nomen dantes bina praecepta divina, quibus et sua confiteri peccata (Cone. Trid. sess. XXIV. c. 5.) et angelico refici pane tenentur (Joann. YI. 54. — Luc. XXII. 17. — I. Cor. XI. 24. — Cone. Trid. sess. XIV. c. 5., sess. XXIII. c. 2.), debita haud amplius obser­varent religionis sanctitate, imo aperte negligere ac spernere coepissent, Ecclesia sancta, mater numquam non amantissima, quod sacris in paginis factum haud fuerat, sua pluries supplevit ac declaravit auctoritate, disertis statuens verbis, quibus illa impleri temporibus omnino vellet. Primo quidem ter per hebdomadam, singulis deinde Domi­nicis, mox solemnioribus saltem festis ad sacram eos mensam accedere debere decla­ravit, (Cap. XVI. et XIX. de cons. dist. 2.); demum nimis indies imminuta fidelium pietate edicere coacta fuit, ut singulis saltem annis in paschate, omnes utriusque sexus fideles, cum ad annos discretionis pervenerint sacrum Domini corpus recipere deberent in propria parochia, secus ab ecclesiae ingressu arcerentur et ecclesiastica carerent sepultura. (Can. XII. de poenit. et remiss.) Celeberrimum hunc Concilii Lateran. IV. canonem acceptavit suaque auctoritate confirmavit synodus Tridentina (sess. XIII. can. 9, — sess. XIV. cap. 5. can. 8.), atque in universa ecclesia vim legis seu praecepti obtinet usque ad hodiernos dies. Hanc itaque pleno suo robore vigentem ecclesiae legem, parochi aliique curam animarum gerentes saepius tempore Quadragesimae, praesertim autem Dominica II. et III. fidelibus in memoriam revocent, prout districte praecipit tum Rituale Romanum (Tit. IV. cap. 3. de com. pasch.) et Rituale Strigon. (pag. 110.), tum Synodus dioec. Strigon. a. 1860. statuto 13. iniun- gens: „omnia haec Dominica II. Quadragesimae ex ambone denuncientur fidelibus conveniente cum cohortatione, observata charitate et prudentia pastorali.“ Quo vero praecepto ecclesiae de annua confessione et communione paschali fiat omnino satis, praesentibus omnes in partem sollicitudinis nostrae vocatos obte­stamur et obsecramus, ut properante tempore huius praecepti, fideles sibi commissos ad illud alacriter implendum gravi simul atque suavi adhortatione urgeant, nec facile, nisi ex gravibus causis permittant, ut fideles extra suum ovile, quod est ecclesia parochialis, officio statisfaciant suo. Nihilo tamen minus, non esse nimiopere rigorose urgendam confessionem et communionem in ecclesia propria nemo non videt; siquidem melius est ut fideles alibi confiteantur atque ad s. mensam accedant, quam ut illa penitus omittant. Caeterum ad quascunque anxietates et susceptibilitates tollendas publice volumus doceri et inculcari in concionibus et catechesibus, satis quemque 5 Nr. 1221. De confessione et communione paschali.

Next

/
Thumbnails
Contents