Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVIII.

211 XXVIII. Eme ac Eme Domine mi Obme! Litteras tuas Clerique tui, quibus grati animi testimonium continebatur ob festum recens concessum in honorem Magnae Dominae Reginae Hungáriáé, necnon officium eiusdem festi ac pastoralem tuam epistolam Beatissimo Patri reddidi. Quae quam libenti voluntate acceperit Sanctitas Sua, ex caritate intelligis, qua Eadem gentem vestram ultro sincereque prosequitur. Nomine igitur eiusdem Sanctitatis Suae debitas ego Tibi cleroque tuo gratias ago, simulque apostolicam benedictionem vobis concessam libentissime nuncio. Profundae venerationis meae sensa tibi iterum testatus, manus humillime osculor meque tibi profiteor Eminentiae Tuae Romae, die 26. Octobris 1896. humillimum et addictum servum M. Card. Rampolla. Emo Dno, Dno Claudio Vaszary S. R. E. Card. Aepp. Strigon. Sti’igonium. Dominica XXIV. post Pentecosten seu die 8. Novembris ritu solemni consecrata est per Illmum ac Rmum Dnum Josephum Eppum Boltizár, Vicarium meum Generalem, ecclesia curiata in Magyarbél, honoribus inventae s. Crucis dicata. Annua celebritatis huius memoria recolenda veniet quotannis Dominica, festum Omnium sanctorum proxime insequente. Uie 18 Novembris ex morbo apoplectico pie in Domiuo obiit Jakab Joan­nes curio ecclesiae Zsigárd et V. A. Diae, districtus Vágsellye, annum agens aetatis 62, ministerii altaris 36. Denati fratris animam solitis ad aram devoveo suffragiis et concursum pro beneficio, quod vita comite tenuit, rite complendo, usque 31 Decem­bris duraturum publico. i 1 Iro his beneficiis concursus usque 10 Januarii proxime affuturi duraturus: publicatur. 35 Nr. 6269. Sanctissimus Dominus magna volun­tate excepit litteras Cardi­nalis atque Capituli E. M. S. Nr. 6275. Consecratio ecclesiae curiatae in Magyarbél. Nr. 6270. Obitus Jakab Joannis et concursus pro parochia Zsigárd. Nr. 6273. Concursus pro beneficiis paro- chialibus: Csáb, Grinád, Mohora, Nyit- ra-Pásztó, Hont-Peresz- lény, Bori, Magaslak, Alsóbottfalu.

Next

/
Thumbnails
Contents