Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXV.
196 Nr. 4392. Error in Directoris Adioec. Nr. 4391. Observatio de fundo in subsidium egeniorum parochorum conflato. Nr. 4393. Obitus curati Németh Victoris. Nr. 4394. Obitus capellam Szontág Pauli. quum a vobis deliberantibus tum ab iis subinde quotquot eidem causae ingenium suum ac operam sint collaturi. — Certo autem, quod alias diximus, audacissimae impietatis dogmata quae secta illa consectatur et flagitatione quibus nititur artes minus afferent calamitatis sensimque per se concident, si catholici homines faciem suam Massonibus reddendam impensiore sollertia curent. Ii nimirum mendacio tenebrisque fidunt; ast ementita species si detrahatur, pronum est ut quotquot recte sentiunt eorum nequissimam perversitatem norint ac detestentur. — Christi igitur et animarum urgente charitate, coeptis vestris gratulamur eisque ut Dei benignitas faveat precamur volentes. — Confidimus sane conventum vestrum novos catholicis additurum stimulos ut parcentes errantibus errori ne parcant, et quae Christus hominibus impertiit praestantissima bona violari ullo modo ne sinant. Haec autem ut pro votis cedant, tibi, Dilecte Fili, universisque qui congressui intererunt, auspicem caelestium munerum et benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam benedictionem amantissime in Domino elargimur. Datum Romae, apud S. Petrum die II septembris MDCCCXCVI. LEO PP. XIII. Plurium interpellatione commoti praesentibus certiorem reddimus Clerum in Directorium Adioec. anni curr. errorem ex oscitantia Redactoris irrepsisse, dum 11 Octobris Dominica occurrens, qua tertia eiusdem lunationis notatur. Nihil quidem circa Lectiones primi Nocturni ea de causa veniet immutandum, ast si alicubi Dominica III Octobris anniversarium dedicationis propriae ecclesiae occurrat celebrandum, de eo non 11 sed 18 die.fiat eiusdem mensis, quandoquidem ea est Dominica III et non praecedens. Quod pro congrua notitia animadvertisse vacat. Fundi huius census annui, quos inde a lustro Venerabile E. M. S. Capitulum tribuit competentibus, amodo per Ordinarium dispensabuntur. Die 21 curr. e vivis sublatus est post diuturnam invalitudinem Németh Victor, ex religioso 0. S. Fr. sacerdos Archidioecesanus, curatus in eremo s. Crucis Péliföld, anno aetatis 70, sacerdotii 47. Det indulgentiarum Deus animae famuli sui refrigrii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Die 25 curr. matura morte extinctus est Szontág Paulus cooperator inde a sua in Presbyterum ordinatione in Naszvad. Natus 8 Aprilis 1872, sacris initiatus 8 Octobris 1895. Deprecemur mortis et vitae Dominum, ut animam fratris, qui multis est flebilis, in beatitudine ponat aeterna, pauperes vero denati parentes soletur sua gratia et captum ex obitu carissimi filii dolorem leniat benignus. R. i. p.