Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

177 0 Beatissime Pater ! Non raro contingit in Gallia matrimonio jungi sponsos in secundo aequali consanguinitatis gradu devinctos, quorum subinde soboles, post secundam generationem, easdem iterum in eodem gradu prohibitas nuptias appetit contrahere ; ex quo fit ut, in hoc posteriori casu, sponsis duplex communis stipes originis existat, unus quidem principalis et remotior, in quarto gradu, alter vero intermedius et proximus, in secundo. Iamvero, in his circumstantiarum adiunctis, non una est auctorum sententia circa numerum impedimentorum eaque declarandi necessitatem. Alii enim unicum putant dari in casu dirimens impedimentum consangui­nitatis, nimirum in secundo aequali gradu, nec ulterius, tacto semel stipite proximiori, esse attendendum ad stipitem remotiorem quarti gradus, eo quia, aiunt, prohibet canonica jurisprudentia quominus stipes idem bis in enumeratione impedimentorum adhibeatur. Alii e contra, praeter impedimentum praefatum secundi gradus, de quo nulla esse potest controversia, duplex aliud haberi contendunt quarti gradus aequalis impedimentum, necessario, sub periculo nullitatis declarandum ; unum quidem, dum sponsi linea per avum, et linea sponsae per aviam, usque ad communem stipitem quarti gradus protenditur, alterum autem, dum, inversa ratione, ad eundem gradus quarti stipitem ducitur linea sponsi per aviam, atque per avum linea sponsae : nec isti auctores laesam reputant allatam superius regulam quae vetat utique ne utraque linea simul per eamdem personam transeat, minime vero impedit transitum per duas diversas, mariti et uxoris (avi et aviae) personas, intermedium stipitem constituentes. Quidam demum utramque sententiam existimant in jure probabilem, nec ad validitatem matrimonii referre utrum prima (de unico impedimento) an posterior (de triplici impedimento) adhibeatur in praxi. His positis, quandoquidem in dies crescit lugendus sane numerus matrimo­niorum inter consobrinos, ad compescendos angores conscientiae, Episcopus Cenomanen- sis ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus, humiliter postulat sequentis dubii solutionem : In casu stipitis intermedii (secundi gradus) ex duobus inter se iterum (in secundo gradu) consanguineis constituti, utrum unicum existat et declarari debeat in libello supplici dispensationis, impedimentum consanguinitatis, videlicet illud solum quod ex hoc proximiori stipite intermedio procedit; An insuper duo alia habeantur et declaranda sint impedimenta, provenientia ab remotiori stipite communi (quarti gradus) per lineas in stipite intermedio conjunctas. Fer. IV. die 11 martii 1896. In Cogne genii S. Rom. et Univ. Inquis., proposita suprascripta instantia, Emi, ac Rmi Dni Cardinales Inqres Genies, praehabito Rmosum Consultorum voto, respondendum decreverunt: Negative ad i-um. Affirmative ad 2-um. Sequenti vero fer. V, 12 die, SSmus D. N. Leo Div. Prov. Pp. XIII, ic audentia r. p. D. Adsessori S. 0, impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem benigne adprobare dignatus est. J. MANCINI Can. MAGNONI, S. P. et U. I. Not. Nr. 3754. Impedimenta consanguinita­tis cumulata. 1 l 1 1 1 L L

Next

/
Thumbnails
Contents