Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
166 haberent, Dominaeque diem appellarent ac caetera eius festa ieiuniis ac singulari solemnitate transigerent. Hanc demum peculiarem sibi Deam, pientissimamque Patronam, in coelo terrisque ducerent.“1 Et re ipsa, vix agente apostolum s. Stephano christianum adolescere coepit nomen in patria, religio ac pietas erga Almam Dei Matrem tam laeta sumpsit incrementa, ut Hungari, catechumenatus diebus aegre superatis, ipsum Mariae nomen, agente invicto Cristi milite, sancto antistite Gerardo, minime pronuntiarent, sed. Dominam constanter vocarent. Mirae sane fuerunt pietatis Marianae Patrum nostrorum illi, de quibus haud sine commotione animi legimus in Annalibus, solemne fuisse illis nimirum Mariae proprium nomen numquam proferre atque ad pronuntiationem ab aliis auditam „statim flexis genibus et demissis in terram capitibus“2 sese inclinare. In domesticis perinde gentis nostrae laudibus haud ultima, imo vero ad seras usque posteritates insignis est futura pietas illa innata, in imis pectorum quasi insculpta et haereditaria, qua Maiores nostri venerabantur Dominam, cui regnum consecratum est ac nomen ipsa pariter invenit Hungária „familia s. Mariae appellata.“3 Dominam in_j£U)plis, Dominam in praeliis, Dominam in cunctis necessitatibus invocabant : Dominam in familiaribus colloquiis pariter ac victoriae triumphis magnificabant, ita quidem ut vix quemquam reperire fuerit, qui non ardentem Mariani amoris lucernam in manibus praeferret suis aut in tenerrima devotionis Marianae suspiria difflueret. Cuius quidem rei tota gentis historia et traditio patria, distiucta suppeditat argumenta, quorum tamen licet multa per vulgi ora passim circumferuntur, plura eaque potiora, utpote monumentis Annalium haud mandata, oblivione deleta sunt. Illud nihilominus exploratum est positumque citra omne dubium, cunctas Deiparae sacras ferias idiomate vernaculo dies Dominae fuisse iam primitus nominatas, prout illas hoc nomine comprehendi nobis hodiedum solemne est. Festivitates siquidem Purificationis, Annuntiationis et Visitationis B. M. V. ad hodiernam usque diem a Beata Domina de benedicendis candelis (Gyertyaszentelő Boldogasszony) respective de inoculandis arboribus fructiferis (Gyümölcsoltó B. A.) ac de falce messoria (Sarlós B. A.) seu de metendis segetibus agnomen habent appellanturque nedum ab orthodoxae avitae- que religionis cultoribus, verum a heterodoxis quoque, quorum haud exiguus est in regno numerus. Exinde et illud non tacendum, patrio more, sane antiquissimo, mensibus anni nomina a sanctis coelicolis, quorum solemnia iisdem lunationibus recurrunt, fuisse indita inter quos a festis Dei Genitricis vocabulum duos novimus mutuasse suum, quorum quidem alter mensis Magnae Beatae seu Coronatae (.Nagyasszony) alter econtra Parvae Dominae (.Kisasszony) appellatione usurpatur.4 Illud quoque ad rem iuvat memoria repetere, Hungaris solum fuisse modoque esse adhuc solemne verbis in salutatione angelica : S. Maria Mater Dei, praeponere illa : Domina nostra Virgo [Asszonyunk szűz Mária, Istennek sz. Anyja); quae ut singularem prorsus spirant testanturque devotionis filialis affectum, ita plane non sunt, nisi tenerrimae voluntatis inventum, saeculorum usu haud intermisso firmatum, atque licet praeter morem universalis Ecclesiae, iustificatum ac sancitum. Insuper nec illud silentio sepeliendum, piam quippe exstitisse in patria consuetudinem, singulis per 1 Bonfinius, Rer. Hung. Dec. II. L. I. — 2 Surius in vita s. Gerardi § 3. — 3 Surius 24 Sept. § 3. — 4 Inchofier, Annál. T. I. p. XXII. item p. 257, 362.