Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
154 II. DECRETUM. Nr. 3673. Nr. 3539. Aucto, postremis hisce temporibus, maxime in calendariis particularibus, Officiorum Duplicium numero, quum pauci supersint per annum dies, qui Missas privatas de Requie fieri permittant, et ipsa Officia semiduplicia interdum ab aliis potioris ritus impediantur, nonnulli ecclesiastici viri pietate, doctrina ac dignitate praestantes, Sanctissimum Dominum Nostrum Leonem Papam XIII humillimis enixis- que precibus rogarunt, ut, ad iuvamen fidelium defunctorum et ad spirituale solatium vivorum, in Ecclesiis et Oratoriis sive publicis sive privatis, praesertim iis, quae in sepulcretis ritq erecta sunt vel erigentur, Missae lectae de Requie diebus etiam duplicibus aliquoties per annum de Apostolica Benignitate celebrari valeant. Placuit autem eidem Ssmo Domino Nostro huius negotii examen Sacrae Rituum Congregationi committere ; quae, exquisito voto Commissonis Liturgicae, omnibus mature perpensis, attentisque hac de re etiam peculiaribus locorum circumstantiis, in Ordinario Coetu subsignata die ad Vaticanum coadunato, ad propositam per infra- scriptum Cardinalem Sacrae eidem Congregationi Praefectum quaestionem, respondendum censuit: Si Sanctissimo placuerit: 1. In quolibet Sacello sepulcreti rite erecto vel erigendo, Missas, quae inibi celebrari permittuntur, posse esse de Requie diebus non impeditis a Festo duplici lae vel 2ae classis, a Dominicis aliisque festis de praecepto servandis, necnon a Feriis, Vigiliis, Octavisque privilegiatis ; item II. quibuslibet Ecclesiis et Oratoriis quum publicis tum privatis et in Sacellis ad Seminaria, Collegia et Religiosas vel pias utriusque sexus Communitates spectantibus, Missas privatas de Requie, praesente, insepulto, vel etiam sepulto non ultra biduum, cadavere, fieri posse die vel pro die obitus aut depositionis : verum sub clausulis et conditionibus, quibus, iuxta Rubricas et Decreta, Missa solemnis de Requie iisdem in casibus decantatur. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 19 Maii 1896. Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per meipsum infrascriptum Cardinalem, relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae ipsius Congregationis in omnibus ratam habere et confirmare dignata est, die 8 Iunii, eodem anno. CAI. Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. -J- S. A. Tripepi Secretarius. Rationes peculii Fundi docentum pensionalis pro anno 1895. I. PERCEPTIO: 1. Manentia anni prioris 1894-i ... 477 fi. 94 xr. 2. A Generali Cassarum Administratore secundum hicce sub •/• acclusum documentum percepti ....... 1719 „ 6 „ Summa lateris: 2197 fi. — xr.