Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

152 universalis, planeque sui iuris ; episcoporum vero certis circumscripta finibus, nec plane sui iuris: Inconveniens est, quod duo aequaliter super eumdem gregem constituan­tur. Sed quod duo, quorum unus alio principalior est, super eamdem plebem constituantur, non est inconveniens ; et secundum hoc super eamdem plebem immediate sunt et Sacerdos parochialis et Episcopus et Papa.1 Romani autem Pontifices, officii sui memores, maxime omnium conservari volunt quidquid est in Ecclesia divinitus constitutum : propterea quemadmodum potestatem suam ea qua par est cura vigilantiaque tuentur, ita et dedere et dabunt constanter operam ut sua Episcopis auctoritas salva sit. Imo quid­quid Episcopis tribuitur honoris, quidquid obsequii, id omne sibimetipsis tributum deputant. Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.2 His quae dicta sunt, Ecclesiae quidem imaginem atque formam ex divina constitutione fideliter expressimus. Plura persecuti de unitate sumus ; cuiusmodi hanc esse, et quo couservandam principio divinus auctor voluerit, satis explicavimus. Quotquot divino munere beneficioque contigit, ut in sinu Ecclesiae catholicae tamquam ex ea nati vivant, eos vocem Nostram apostolicam audituros, non est cur dubitemus: Oves meae vocem meam audiunt,3 Atque hinc facile sumpserint quo et erudiantur plenius, et voluntate propensiore cum pastoribus quisque suis et per eos cum pastore summo cohaereant, ut tutius queant intra ovile unicum permanere, fructuumque ex eo salutarium maiorem ubertatem capere. Verum aspicientibus Nobis in auctorem fidei et consummatorem Iesum,4 cuius vicaria potestate, tametsi impares dignitati et muneri, fungimur, caritate eius inflammatur animus; illudque de se a Christo dictum, de Nobismetipsis non sine caussa usurpamus: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc,. ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient.5 Nos igitur audire et caritati Nostrae paternae obsequi ne recusent, quotquot sunt, qui impietatem tam late fusam oderunt, et Iesum Christum Filium Dei eumdemque servatorem generis humani agnoscunt et fatentur, sed tamen vagantur ab eius Sponsa longius. Qui Christum sumunt, totum sumant necesse est: Totus Christus caput et corpus est: caput uni­genitus Filius Dei, corpus eius Ecclesia: sponsus et sponsa, duo in carne una. Qui­cumque de ipso capite a Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveni­antur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus, quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt, et unitati Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia.6 Ac pari studio ad eos provolat animus Noster, quos impietatis non funditus corrupit pestilens afflatus, quique hoc saltem expetunt, sibi patris esse loco Deum verum, terrae caelique opificem. Hi quidem apud se reputent ac plane intel- ligant, numerari se in filiis Dei nequaquam posse, nisi fratrem sibi Iesum Christum simulque Ecclesiam matrem adsciverint. Omnes igitur peramanter, sumpta ex Augu­stino ipso sententia, compellamus : Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Eccle­siam eius : illum sicut patrem, istam sicut matrem. Nemo dicat: ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo, sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo : catholicus sum. 1 1 S. Thomas in IV. Sent. dist. XVII, a. 4, ad q. 4, ad 3. — 2 S. Gregorius M. Epistolarum lib. VIII, epist. XXX, ad Eulogium. — 8 loan. X, 27. — 4 Hebr. XII, 2. — 5 loan. X, 16. — 6 S. Augustinus, Contra Donatistas Epistola, sive De Unit. Eccl. cap. IV, n. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents