Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

151 non modo in oves dispersas, sed prorsus in multitudinem insimul congregatarum habere imperium necesse est. Num regat agatque pastorem suum universitas ovium? Num successores Apostolorum, simul coniuncti, fundamentum sint, quo Petri successor, adipiscendi firmamenti caussa, innitatur ? Profecto cuius in potestate sunt claves regni, ei ius atque auctoritas est non tantum in provincias singulares, sed in uni­versas simul: et quo modo episcopi in regione quisque sua non solum privato cui­que, sed etiam communitati vera cum potestate praesunt, ita Pontifices romani, quo­rum potestas christianam rempublicam totam complectitur, omnes eius partes, etiam una collectas, subiectas atque obedientes habent potestati suae. Christus Dominus, quod iam dictus satis, Petro eiusque successoribus tribuit ut essent vicarii sui, atque eamdem in Ecclesia perpetuo gererent potestatem, quam ipsémét gesserat in vita mortali. Num Apostolorum collegium magistro suo praestitisse auctoritate dicatur ? Hanc vero, de qua dicimus, in ipsum episcoporum collegium potestatem, quam sacrae litterae tam aperte enuntiant, agnoscere ac testari nullo tempore Ecclesia destitit. Illa sunt in hoc genere effata Conciliorum : Romanum pontificem de omnium Ecclesiarum praesulibus indicasse legimus: de eo vero quemquam indicasse, non legimusA Cuius rei ea ratio redditur, quod auctoritate Sedis Apostolicae maior non est A Quare de Conciliorum decretis Gelasius : Sicut id quod prima Sedes non probaverat, constare non potuit, sic quod illa sensuit iudicandum, Ecclesia tota suscepit A Sane Conciliorum consulta et decreta, rata habere vel infirmare semper romanorum Pontificum fuit. Conciliabuli Ephesini acta rescidit Leo magnus: Ariminensis, reiecit Damasus : Con- stantinopolitani, Hadrianus I; canonem vero XXVIII Concilii Chalcedonensis, quod assensu et auctoritate caruit Sedis Apostolicae, velut incassum quiddam constat iacuisse. Recte igitur in Concilio Lateranensi V Leo X statuit : Solum romanum Pontificem, pro tempore existentem, tamquam auctoritatem super omnia concilia habentem, tam Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum ius ac potes­tatem habere, nedum ex sacrae Scripturae testimonio dictisque Patrum ac aliorum roma­norum Pontificum, sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorumdem Concili­orum confessione manifeste constat. Sane claves regni caelorum uni creditas Petro, item ligandi solvendique potestatem Apostolis una cum Petro collatam, sacrae litterae testantur: at vero summam potestatem sine Petro et contra Petrum unde Apostoli acceperint, nusquam est testatum. Profecto a Iesu Christo nullo pacto accepere. — Quibus de caussis, Concilii Vaticani decreto, quod est de vi et ratione primatus Romani Pontificis, non opinio est invecta nova, sed vetus et constans omnium sae­culorum asserta fides.4 Neque vero potestati geminae eosdem subesse, confusionem habet admini- strationis. Tale quicquam suspicari, primum sapientia Dei prohibemur, cuius consilio est temperatio isthaec regiminis constituta. Illud praeterea animadvertendum, tum rerum ordinem mutuasque necessitudines perturbari, si bini magistratus in populo sint eodem gradu, neutro alteri abnoxio. Sed romani pontificis potestas summa est, 1 1 Hadriauus II, in Allocutione III. ad Synodum Romanam an. 869. Cf. Actionem VII. Concilii Constantino- politani IV. — 2 Nicolaus in epist. LXXXVI, Ad Michael. Imperat. Patet profecto Sedis Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, indicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. — 3 Epist. XXVI. ad Episcopos Dardaniae, n. 5. — 4 Sess. IV, cap. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents