Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

145 eius, quam ipsum nomine appellat (beatus es Simon Bar Iona), et Simonem eum non iam vocari patitur, eum sibi pro sua potestate iam tum ut suum vindicans, sed congrua similitudine Petrum a petra vocari placuit, puta super quem fundaturus erat suam Ecclesiam.1 Quo ex oraculo liquet, Dei voluntate iussuque Ecclesiam in beato Petro, velut aedes in fundamento consistere. Atqui fundamenti propria natura et vis est, ut cohaerentes efficiat aedes variorum coagmentatione membrorum, itemque ut operi sit necessarium vinculum incolumitatis ac firmitudinis: quo sublato, omnis aedificatio collabitur. Igitur Petri est sustinere Ecclesiam tuerique non solubili compage connexam ac firmam. Tantum vero explere munus qui possit sine potestate iubendi, vetandi, iudicandi, quae vere proprieque iurisdictio dicitur ? Profecto non nisi potestate iurisdictionis stant civitates resque publicae. Principatus honoris ac perpetuis illa consulendi monendique facultas, quam directionem vocant, nulli hominum societati admodum prodesse neque ad unitatem neque ad firmitudinem queunt. Atque hanc, de qua loquimur, potestatem illa declarant et confirmant: Et portae inferi non prae­valebunt adversus eam. — Quam autem eam ? an enim petram supra quam Christus aedificat Ecclesiam? Ambigua quippe locutio est: an quasi unam eamdemque rem, petram et Ecclesiam ? Hoc ego vero esse existimo, nec enim adversus petram, super quam Christus Ecclesiam aedificat, nec adversus Ecclesiam portae inferi praevalebunt A Cuius divinae sententiae ea vis est : quamcumque visi invisique hostes vim, quascumque artes adhibuerint, numquam fore ut fulta Petro Ecclesia succumbat, aut quoquo modo deficiat: Ecclesia vero tamquam Christi aedificium, qui sapienter aedificavit „domum suam supra petram,“ portarum inferi capax non est, praevalentium quidem adversus quemcumque hominem, qui extra petram et Ecclesiam fuerit, sed invalidarum adversus illam.3 Ergo Ecclesiam suam Deus idcirco commendavit Petro, ut perpetuo incolumem tutor invictus conservaret. Eum igitur auxit potestate debita : quia societati hominum re et cum effectu tuendae, ius imperii in eo qui tuetur est necessarium. Illud prae­terea Iesus adnexuit: Et tibi dabo claves regni caelorum. Plane loqui de Ecclesia pergit, quam paullo ante nuncuparat suam, quamque ipsam velle se in Petro dixit, tamquam in fundamento, statuere. Expressam non modo aedificii, sed etiam regni imaginem gerit Ecclesia: ceteroqui insigne usitatum imperii claves esse, nemo nescit. Quapropter claves regni caelorum cum Iesus dare Petro pollicetur, potestatem et ius in Ecclesiam pollicetur daturum : Filius vero et Patris et sui ipsius cognitionem per totum orbem illi (Petro) disseminare commisit, ac mortali homini omnem in caelo potes­tatem dedit, dum claves illi tradidit, qui Ecclesiam per totum orbem terrarum extendit, et caelis firmiorem monstravit.4 Concinunt cetera : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Ligandi solvendique translata locutio ius ferendarum legum, item iudicandi vindicandi- que designat potestatem. Quae quidem potestas tanfae amplitudinis virtutisque dicitur fore, ut quaelibet decreta eius rata sit habiturus Deus. Itaque summa est planeque sui iuris, quippe quae nullam habet in terris superiorem gradu, Ecclesiamque totam et quae sunt Ecclesiae commissa, universa complectitur. Promissum exsolvitur, quo tempore Christus Dominus, post anastasim suam, 1 S. Cyrillus Alexandrinus, in Evang. Ioann, lib. II, in cap, I, v. 42. — 2 Origenes, Comment, in Matth., tom. XII, n. 11. — 8 lb. — 4 S. Ioannes Chrysostomus, Horn. LIV, in Matth-, n. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents