Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

140 quidem omnia in solis Apostolis, supremae necessitati ex humana conditione obnoxiis, qui vera esse potuissent ? Erat igitur provisum divinitus ut magisterium a Iesu Christo institutum non iisdem finibus, quibus vita Apostolorum, terminaretur, sed esset perpetuo mansurum. Propagatum revera ac velut in manus de manu traditum videmus. Nam consecravere episcopos Apostoli, quique sibi proxime succederent in ministerio verbi, singillatim designavere. — Neque hoc tantum : illud quoque sanxere in successoribus suis, ut et ipsi viros idoneos adlegerent, quos, eadem auctoritate auctos, eidem praeficerent docendi officio et muneri : Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu: et quae audisti a me per midtos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.1 Qua de caussa sicut Christus a Deo, et Apostoli a Christo, sic episcopi et quotquot Apostolis successere, missi ab Apostolis sunt: Apostoli nobis Evangelii praedicatores facti sunt a Domino Iesu Christo, Iesus Christus missus est a Deo. Christus igitur a Deo, et Apostoli a Christo, et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei . . . Per regiones igitur et urbes verbum prae­dicantes, primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant . . . Constituerunt praedictos, et deinceps ordinationem dederunt, ut quum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent A Permanere igitur necesse est ex una parte constans atque immutabile munus docendi omnia, quae Christus docuerat: ex altera constans atque immutabile officium accipiendi pro- fitendique omnem illorum doctrinam. Quod praeclare Cyprianus iis verbis illustrat: Neque enim Dominus noster Iesus Christus, cum in Evangelio suo testaretur inimicos suos esse eos, qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit: sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes, gregem suum spargerent, adversarios esse ostendit, dicens: Qui non est mecum adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit A His Ecclesia praeceptis instituta, sui memor officii, nihil egit studio et con­tentione maiore, quam ut integritatem fidei omni ex parte tueretur. Hinc perduellium habere loco et procul amandare a se, qui de quolibet doctrinae suae capite non secum una sentirent. Ariani, Montanistae, Novatiani, Ouartadecumani, Eutychiani certe doctrinam catholicam non penitus omnem, sed partem aliquam deseruerant : haereticos tamen declaratos, eiectosque ex Ecclesiae sinu quis ignorat fuisse? Simili­que iudicio damnati, quotquot pravorum dogmatum auctores variis temporibus postea consecuti sunt. Nihil periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant, uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Domi­nicae et exinde apostolicae traditionis inficiunt.1 Idem semper Ecclesiae mos, idque sanctorum Patrum consentiente iudicio: qui scilicet communionis catholicae expertem et ab Ecclesia extorrem habere consueverunt, quicumque a doctrina, authentico magisterio proposita, vel minimum discessisset. Epiphanius, Augustinus, Theodoretus haereseon sui quisque temporis magnum recensuere numerum. Alia Augustinus animadvertit posse genera invalescere, quorum vel uni si quis assentiatur, hoc ipso ab unitate catholica seiungitur: Non omnis, qui ista (numeratas videlicet haereses) non credit, consequenter debet se christianum catholicum iam putare vel dicere. Possunt 1 II. Tim. II, 1—2. — 2 S. Clemens Rom. Epist. I. ad Corinth, capp. 42, 44. — 3 Ezist. LXIX. ad Mag­num, n. 1. — 4 Auctor Tractatus de Fide Orthodoxa contra Arianos.

Next

/
Thumbnails
Contents